Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TEMPLUM

TEMPLUM, Templa appellatas potissimum paganorum aedes sacras docet Cod. Th. tit. de Paganis, sacrificiis, et templis, (16, 10.) locis a Jacobo Gothofredo indicatis in Paratitlo ejusdem tit. § 3. Interdum tamen ita dictae Christianorum aedes sacrae, ut leg. 4. de his, qui ad Ecclesias confugiunt (9, 45.), d. Cod.

Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692: Templum, Temple, i. navis monasterii.

Templum, Ordo ipse Templariorum. Will. Brito lib. 5. Philipp.: Suscipiens habitum Templi Syrias aufugit in oras. Anonymus de Bell. Franc. in Morea: Μητροπολίτας, Ἀρχιερεῖς, τὸ Τέμπλο, τὸ Σπητάλη. Philippus Mouskes in S. Ludovico ann. 1242: Dont revint noviele et exemples, Que li Ospitaux et li Temples, Li saudoier et li Baron De toute la tiere environ Avoient entr'aus fait un Roy, etc.

Charta delph. Vienn. ann. 1225. inter Probat. tom. 2. Hist. Burgund. pag. 9. col. 1: Si ducissa Burgundiae mihi Templum vel Hospitale constituere fecerit principales debitores,....... et cum Templum vel Hospitale sic fecerint mihi, etc.

Templum, AEdes Templariorum, quomodo Parisiis eorumdem aedes etiamnum appellatur, vulgo le Temple. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 549: Dedit Templariis Templum Outtinge pertinens eidem.

Porro in Templo Parisiensi, reconditus olim fuit Thesaurus Regius, jam a temporibus Philippi Aug. Franc. Regis, uti patet ex ejus Testamento: cujus excerptum hoc refertur tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 75: Praeterea praecipimus, quod omnes redditus nostri et servitia et obventiones afferantur Parisius per tria tempora: 1°. ad festum S. Remigii; 2°. ad Purificationem B. Virginis; 3°. ad Ascensionem, et tradatur Burgensibus nostris praed. et P. Marescallo. In receptionibus averi nostri Adam Clericus noster praesens erit et eas scribet, et singuli habeant singulas claves de singulis arcis, in quibus reponetur averium nostrum in Templo, et Templum unam. Hoc est, Magister Templi clavem quoque unam habeat. Ibidem pag. 74. habentur Literae ann. 1294. in quibus Philippus Pulcher Franc. Rex Dalphino et filio quingentas libras parvorum Turonensium annui redditus assignat, ab iisdem et successoribus in dicto Dalphinatu percipiendas perpetuo Parisius ad Templum. Charta ejusdem Regis ann. 1309. in 2. Regesto ejusd. ex Tabul. Regio n. 168: Concedentes eisdem haeredibus, et suis haeredibus, ut dictum reditum apud Templum in Thesauro nostro, vel alibi, ubi thesaurus reponetur praedictus, ad festum Candelarum habeant et percipiant annuatim, etc. Exstat in alio Regesto ejusdem Regis Philippi ann. 1312. compositio, facta a Leonardo de Tybertis sanctae domus Hospitalis S. Joannis Hierosolymitani Priore Venetiarum, et Locum tenente Magistri Hospitalis praedicti in partibus transmarinis, et ipsius Ordinis Procuratore, et fratre Joanne de Villaribus Praeceptore domus de Fieffes Prioratus Franciae, cum gentibus ejusdem Regis, super variis Regnis Franciae receptis nomine dicti domini Regis factis et habitis apud Templum, in quo Thesaurus ejusdem domini Regis servabatur per fratres Ordinis Templi ante reprobationem illius ordinis, ex quo postmodum dictae gentes praedicti Domini Regis finalem compotum minime recepisse dicuntur, etc. Data Parisiis 21. die Martii ann. 1312. Ubi praeterea haec habentur, quae docent penes Templarios regii thesauri custodiam fuisse, ac de eo compota exegisse: ac proinde dictus Ordo, cui bonorum Templi, quae praedicto domino Regi pro regimine et custodia dicti thesauri regii dictis Templariis traditi, sub eorum cura et periculo obligata remanserant, administratio pro Terrae Sanctae subsidio est commissa, in perpetuum remanebit quitus et penitus absolutus, super rationibus aut compotis exhibendis occasione receptae cujuslibet a Fratribus ordinis Templi nomine dicti domini Regis factae in dicto thesauro vel alibi, nec non super omni eo, quod ab Ordine nostro praedicto occasione receptarum aut rationum seu compotorum hujusmodi reddendorum ex ipsis receptis deinceps peti posset.

Apud Anglos perinde Thesaurus Regius reponebatur in Novo Templo Londinensi. Matthaeus Paris ann. 1232. de Huberto de Burgo Angliae Justitiario repetundarum postulato: Exegit rationem.... de quintadecima et sextadecima, et aliis redditibus, tam ad Scacarium suum, quam ad Novum Templum Londinense, (ubi Spelmannus in voce Justitia addit, ubi etiam reponebantur pecuniae regiae,) et alibi.

Templum Dei, Deo fidele, coeleste, Coetus Christianorum, Ecclesia, Lactantio lib. 4. Institut. cap. 14. et lib. 2. de Morte persecutorum cap. 2. et 15.

Templum Domini, Templum Militiae, Jerosolymis. Jacobus de Vitriaco lib. 3. Hist. Orient. n. 12. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 277: In Templo Domini Abbas est et Canonici regulares. Et sciendum est, quod aliud est Templum Domini, aliud Templum Militiae. Isti Clerici, illi Milites.