Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TEMPUS

TEMPUS, Ad tempus, suo tempore, vel mature, phrasis Gallica. A temps, vel en son temps. Capitula Caroli M. lib. 2. cap. 18: Aut si aliqua re praepediente id facere non potuit, cur nobis ipsam impossibilitatem ad Tempus non annuntiavit. Et cap. 27: Eorum relatu nobis ad Tempus indicetur.

Tempus, Aer, coelum, Gallice Temps. Annales Genuens. ad ann. 1227. apud Murator. tom. 6. col. 446: Ubi per plures dies moram fecit, quia procedere non poterant, novercante maris et Temporis qualitate; exinde vero nondum Tempore tranquillo, etc. Et col. 509: Circa mediam noctem validissima fortuna maris et Temporis fuit in portu Januae, etc. Chronicon Parm. ad ann. 1296. apud eumd. Murator. tom. 9. col. 836: Semper die noctuque cecidit pluvia.... nullo modo exire voluerunt propter dictum malum Tempus. Nostris Mauvais temps, Coelum nubilum et pluviosum dicitur.

Liber Temporum, id est Paralipomenon, apud S. Hieronymum lib. 2. in Ruffinum cap. 8.

Tempus Octavianum, Quo Caesar Augustus imperabat. Charta apud Meichelbec. tom. 2. Hist. Frising. pag. 351: Magna populorum concordia fiebat, letantes in eo quod Octavianum Tempus se accepisse mirabantur.

Tempus Pinguedinis, Quo pinguescunt ferae. Charta vetus apud Thomam Blount in Nomolexico: Tempus pinguedinis hic computatur inter festum B. Petri ad Vincula et Exaltationem S. Crucis; et tempus firmationis inter festum S. Martini et Purificationem B. Mariae.

Tempus Apertum, Quo in agros demessos animalia immittere licet. Notit. ann. 21. Edward. I. Glouc. rot. 14. in Abbrev. Placit. pag. 232: Habeant communiam pasturae per omnes terras suas in Shenington Tempore Aperto et post fena et blada collecta.

Tempus Carnale, Quo licet Carnes comedere. Charta ann. 1365. ex Cod. reg. 5187. fol. 16. r°: Cum ad vos venerint in vestris ecclesiis.... quadragesimali vel carnali Tempore, recipiatis. Vide Carnale 4.

Tempus Fatale, Quod a lege praestitutum est ad causas appellationum apud judices instruendas et terminandas. Constit. MSS. Jacobi II. reg. Aragon. ann. 1306: De Tempore fatali. Tempus enim triennale et alia tempora super praedictis a jure communi statuta et usu hujus terrae ad dictum tempus anni et medii et ad alia tempora praedicta coarctamus. Vide Fatalia.

Tempus Infirmum, Morbis opportunum. Acta S. Vict. III. PP. tom. 5. Sept. pag. 429. col. 1: Quia fervor aestatis nimius erat, propterea tunc Romam ire distulerunt, quousque se et calor aestatis imminueret et Tempora infirma transirent.

Tempus Medium, nostris Temps moiens, Intermedium. Lit. ann. circ. 1360. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 1474: Si vous prions cherement, que en le Temps moiens vous veullez conforter et faire de toutes choses et par especial touchant la sauve-gardes des chasteux.

Tempus Mortuum, vox artificibus nota, Temps mort, Quo scilicet operae cessant. Lit. remiss. ann. 1350. in Reg. 80. Chartoph. reg. ch. 250: Dicendo eidem Hugoni quod false ipsum a suo servitio in Tempore mortuo sui operis ejecerat, cum in bono ipsum deservisset.

Tempusculum, Tempus, aetas. Vita S. Gerardi Abb. Bron. n. 19. saec. 5. Benedict. pag. 264: Asseverans ejus tutamine revixisse aurea quondam Tempuscula.