Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TENDO

TENDO, (TENDERE) Extendere. Codex Theod. lib. 11. tit. 14. leg. 1: Ante omnia autem quae in horreis habentur expendi volumus, ita ut non prius ad id frumentum Tendatur expensio. Codex Justiniani praefert extendatur. Pro tentorium explicare seu castra metari sumitur paulo ante in Tenda 1.