Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TENEBRAE

TENEBRAE, Officium Ecclesiasticum, ita appellatum, quod peragitur feria 4. 5. et 6. majoris hebdomadae. His enim diebus Ecclesia Tenebras colit, et Matutinas in Tenebras finit, inquit Durandus lib. 6. Ration. cap. 72. n. 2: Primo quia in luctu et moerore est propter domini Passionem, et propter ejus triduanam mortem exequias celebrat triduanas. Secundo Officium Tenebrarum significat tenebras, quae fuerunt super faciem terrae, dum pendebat Sol justitiae in cruce, etc. Adde Beletum cap. 100. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 20: Ad Tenebras in Parasceve per tres dies 13. cerei accenduntur. Hugo Flaviniac. pag. 170: Ubi vero ventum est ad Tenebras, miser ille, dum Kyrie eleyson cum versibus cantaretur, corde compunctus genibus patris advolutus est.

Ad hunc posteriorem locum non satis attendisse videtur Mabillonius, cum Tenebras generatim Matutinas interpretatur in Onomastico ad calcem partis 1. saeculi vi. SS. Benedict. Verum quidem est de Matutinis hic agi; sed de Matutinis nocte Coenae Domini celebratis, unde a Coena Domini dictae sunt Tenebrae, non a tenebroso noctis tempore, ut intellexisse videtur vir doctissimus.