Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TERRA

TERRA, Praedium, ager, dominium, nostris Terre. Lex Burgund. tit. 79. § 1: Ut si quis in populo nostro barbarae nationis personam, ut re sua consisteret, invitasset, ac si ei Terram ad habitandum deputasset. Lex Longob. lib. 2. tit. 44. § 4. Lothar. I. 82.: De liberis hominibus, qui super alterius Terram resident, etc. Tit. 51. § 15. Lothar. I. 62. et in Capit. Caroli M. lib. 5. cap. 301: De liberis hominibus, qui proprium non habent, sed in Terra dominica resident. Inquisitio ann. 1206. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 329: Vidit etiam quod homines Comitis semper solent transire libere ad Terram Episcopi, ad manendum in Terra Episcopi, et homines Episcopi in Terra Comitis, etc.

Terra, Hispanis, quid sonet, vide in Honor.

Terra, Regnum. Gualterus Hemingford. in Edwardo I. Rege Angl. pag. 237: Cognita itaque malicia novi Regis, misit Rex noster magnatibus Terrae, etc. Et in Edwardo II.: Reduxit (Rex) eam (Reginam) in Angliam, et coronatus est cum ea Londoniis.... laetantibus et exultantibus populis utriusque Terrae.

Terra, Italis, Castellum, oppidulum muratum. Vita B. Torelli n. 3. tom. 2. Martii pag. 501: Post dies octo ad Terram Puppi remeans, propinquos adiit.

Terra, Modus agri, forte tantus qui uni pari boum possit sufficere. Charta ann. 1077. in Probat. novae Hist. Occitan. col. 294: Dono etiam extra muros urbis Tolosae Terras omnes, quas habeo ante portam civitatis.

Terra Altaris, in Chartulario Eccl. Ambian. et alibi, quae pertinet ad Altare seu ad Ecclesiam. Vide, Altare.

Terra Animalium iv. vi. x. xx. vel xxx. etc. in Charta ann. 855. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 142. praedia sunt, in quibus totidem nutriuntur equi vel boves, aut requiruntur ad colendos agros ex iis praediis pendentes, ut

Terra Carrucarum ii. vel iv. pro Terra quae totidem carrucis aratur. Vide Carrucata.

Terra Ariva, Riparia, quae est ad rivam seu ripam. Charta ann. 1046. ex Chartul. magno S. Victoris Massil. fol. 59: Donamus dom. Deo et ad ecclesiam S. Victoris de Terra ariva modiata una in comitatu Aquense. Alia ann. 1066. ibid. fol. 54: Dono de meo alode de Terra ariva ad S. Victorem, etc.

Terra Aviatica. Vide Terra Salica.

Terra Censita, Censuaria, Censalis, etc. Obnoxia censui. Vide Census.

Terra Comitalis, Quae Comitis est, ejus dominium, in Charta ann. 904. pro Monasterio S. Victoris Massil. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 262.

Terra Dominica, Quae Domini est, lib. 5. Capitul. cap. 301. et in Capitulari Ludovici Pii ann. 829. cap. 6.

Terra Dotalis, Dotis, Quae ad sarta tecta ecclesiae, et clericorum in ea deservientium sustentationem a fundatore confertur. Charta Guar. episc. Ambian. ann. 1139. inter Probat. tom. 1. Annal. Praemonst. col. 693: Donamus quoque vobis ecclesiam de Marcel cum tota decima et Terra dotali et appenditiis. Alia Renaudi episc. Tull. ann. 1211. ex sched. Mabill.: Censum etiam annuum, qui jure parrochiali olim, tam episcopo quam archidiacono, solvebatur, Terram etiam dotis totam, censum atrii, ipsumque atrium. Vide Dos 4.

Terra Ecclesiastica, Quae pertinet ad Ecclesiam in Capitul. Caroli M. ex Lege Longobard. cap. 20.

Terra Evindicata, in Appendice Marculfi form. 7. Quae per sententiam judicis repetitur et recuperatur.

Terra Excultabilis, Arabilis campus, habilis culturae, apud Th. Blount in Nomolexico Anglic. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 426. col. 2: Terram excultabilem quam habuit apud Norvicum in campis, videl. xxv. solid. Terrae et pratum ad Terram illam adjacens.

Terra Extendenda, AEstimanda, cujus pretium inquiri debet et declarari, apud eumd. Blount ibid. Vide Extendere.

Terra Ferma, vel potius Firma, Continens, Gall. Terre ferme. Insularum Canariae et Indiarum ac Terrae fermae maris Oceani, apud Rymer. tom. 13. pag. 752. col. 1. Terra firma legitur ibid. pag. 38. col. 2. et alibi saepe.

Terra Fiscalis, Quae ad regium fiscum seu Dominium pertinet. Vide Fiscus.

Terra Franca, vel Francha, Immunis talliarum seu tributorum, quae domini a suis tenentibus exigebant, non immunis tamen cujusvis servitii. Charta feudorum nobilium Castillionis Dombar. ann. 1463: Super xiv. bichenatis Terrae franchae et sine tallia, quae debent xv. den. de servitio, ii. bichetos siliginis. Vide Franca terra post Franci 1.

Terra Francigena, Dragoganti species, quae ex Gallia affertur, inquit Constantinus Africanus lib. de Gradibus pag. 383.

Terra Frisca, Frusca, Ager incultus, Gall. Terre en friche. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 327. col. 2: Continens xl. acras Terrae fruscae, pasturae, etc. Vide Friscum.

Terra Giliforata, Ea est ex qua domino praestari debet flos caryophyllaeus, apud Thom. Blount in Nomolexico Anglic.

Terra Haereditaria, Cujus possessio scripto firmabatur. Vide Liber.

Terra Herma, Ager incultus, in Charta ann. 4. Rodulphi Regis Provinc. Vide Eremus.

Terra Laborabilis, etc. Arabilis, Gallice Terre labourable. Vide in Labor 3.

Terra Laboriosa, Lucrosa, Arabilis, culta, quae lucrum affert. Charta ann. 1056. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 225: Dederunt..... silvam de Catis et Terram laboriosam et inlaboriosam;.... omnem partem, quam ibi habebant, in ecclesiis, in Terris lucrosis et inlucrosis, etc.

Terra Laboris, Campania felix in Italia. Vide in Labor 3.

Terrae Leigiales, Quas tenent homines ligii. Charta S. Bernardi Abb. Clarevall. ann. 1145. in Tabulario Eccl. Autissiodor.: De Terris leigialibus manifestum est, quod nusquam licet Comiti, vel homini suo eas, quae de feudo sunt Episcopi, acquirere, nisi per Episcopum. Vide Ligius.

Terra Levata, Eadem quae mox nova. Vide Levare terram.

Terra in Littore Maris, ubi salem faciunt, lib. 4. Capitul. cap. 8.

Terra Lucrabilis, Arabilis, culta, in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 406. col. 1. Vide, Lucrari et Gagnagium.

Terrae Liberae, apud Danos, quae et Regiae, et ab omni censu immunes erant, in Charta Waldemari Regis Daniae ann. 1240. apud Pontanum lib. 6. Rerum Danicar. Vide Tenementum liberum supra in Tenere 1.

Terra Mansualis, A manso dependens. Vide in Mansus.

Terrae Mortuae, quae et Silvaticae, in veteri Consuetudine Normanniae cap. 34: Terres sauvages, que l'on appelle en Normandie Terres mortes,

Consuet. Norman. part. 1. cap. 33. ex Cod. reg. 4651: De terris autem silvestribus, quae in Normannia mortuae Terrae dicuntur, solet per sex denarios in pluribus locis Normanniae relevari. Terre morte, vero appellatur Stercus putridum, fimus, in Lit. remiss. ann. 1447. ex Reg. 179. Chartoph. reg. ch. 35: Discension se meut entre le suppliant et ung nommé Jehan Ythier, à l'occasion de certaine Terre morte ou fumier.

Terra Normannorum, in Anglia dicebatur terra a nobili Normanno possessa, cum Rex Angliae illam confiscabat, quod ille Regis Francorum partes sequeretur. Litterae Henrici III. Reg. Angl. apud Kennettum Antiq. Ambrosd. ad ann. 1224. pag. 197: Scias quod commisimus Thomae Basset manerium de Kirtlington, quae est Terra Normannorum, ad se sustentandum.

Terra Nova, in Chartis feodalibus et in censualibus schedulis, sumitur pro terra vel noviter concessa, vel noviter exsarta. Tabular. Prioratus Lewensis: Reddit pro nova Terra 2. sol. Jacob. I. Rex Arag. in Foris Oscae 1247. f. 25: Poena invasionis Palatii infantionis est ultra serram, 25. solid. et citra, quae dicitur Terra nova, id est noviter acquisita, 60. solid.

Terra Octava. Vide Octava 4.

Terra Parana, Quaejure haereditario possidetur. Vide supra Paranus.

Terra Paterna. Vide Terra Salica.

Terra Plana, Ager cultus, cui opponitur Silvestris. Charta Gaufr. episc. Carnot. ex Chartul. B. M. de Josaphat: Hanc (capellam) miles quidam Hugo, Rufus appellatus, seculariter haereditario jure ante tenuit, et circa capellam eandem, tam silvestris quam planae Terrae, non parvam vastitatem. Vide Planum.

Terra Poenae, de Poena, Poenosa, Tributis, angariis et aliis exactionibus obnoxia. Vide supra in Poena 3.

Terra Praebendaria, Ad praebendam pertinens. Vide supra Praebendarius in Praebenda.

Terra Praeconis, Judicis aut Majoris villae, in Charta ann. 1123. apud Miraeum tom. 1. pag. 373. Vide Praeco.

Terra Puturata. Vide, Putura.

Terra Quietis, an Quae in manu mortua, vel ex dimissione habetur ? Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5189. fol. 24. r°: Item duodecim denarios a quocumque volente intrare Terram quietis in finagio d'Ysoine. Vide Admortizatio et Quietare 4.

Terrae Regales, dicebantur apud Dalmatas, quae ratione census, vel praestationis Regi obnoxiae erant. Vide Jo. Lucium lib. 2. de Regno Dalmat. cap. 15. pag. 99.

Terra Repromissionis, Abrahae a Deo promissa, nostris Terre promise, Judaea. Jerusalem caput Terrae repromissionis, in Chronico Farfensi apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 540. Terra repromissionis etiam legitur Hebr. 11. 9.

Terra Sabulosa, Gall. Terre sabloneuse, apud Th. Blount in Nomolexico Anglic.

Terra Sacerdotalis; in Synodo ad Teudonis villam ann. 845. cap. 4. Quae Sacerdotum seu Ecclesiae propria est. Alludunt Patres ad illud Genesis 47. 22: Praeter terram Sacerdotum, quae a Rege tradita fuerat eis. Vide Terra Sanctuaria.

Idem quod Feudum presbyterale. Charta ann. 1035. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 326: Ecclesia de Mancire cum Terra sacerdotali. Pluries ibi.

Terra Salica, Portio terrae Salio militi, atque adeo Principi seu Regi assignata, ex iis, quas in Galliis virtute bellica acquisierant partitione inter victores facta. Harum enim aliae ab omni munere ac servitio, praeterquam militari, immunes, dictae Salicae, eaeque assignatae Saliis, seu viris Principibus, vel certe ex Salica gente, quae primas tenuit inter gentes illas Septentrionales, quae in Gallias irruperunt, easque Romanis abstulerunt: aliae Laeticae, et Lidiales, quae Laetorum, vel Litorum erant, hoc est virorum obnoxiae conditionis, cujusmodi fuerunt Laeti, vel quos Romanos appellabant, veteres nempe Galliae incolae, quibus assignati agri ad culturam, sub certis redhibitionum oneribus. B. Rhenanus in Epist. ad Petrum Heldingum: Franci igitur victores consuetudinem Romanorum imitati, et ipsi nobilibus et veteranis militibus agros in quibusdam locis, ut istis habitare licuisset, assignarunt, immunes penitus et ab omni servitute liberos: iique dicti Terra salica: sic proprie praedia Principum libera et immunia Salicae terrae nomine solita sunt appellari. Salicae vero terrae, ea erat praerogativa, ut cum sub militaris obsequii conditione assignata esset, ad mulierem, quae illius prorsus incapax est, pervenire non posset. Quod exerte habet Lex Salica tit. 62: De terra vero Salica nulla portio haereditatis mulieri veniat; sed ad virilem sexum tota terrae haereditas pervenit. De ejusmodi igitur terris Salicis agunt Traditiones Fuld. lib. 3. trad. 28: Centum quinquaginta terrae Salicae, et Ecclesiam cum omni decimatione ad eam pertinentem. Vide Dominicum de Praerogat. alodior. cap. 7. et in Assertore Gallico cap. 8. et quae attigimus in Dissert. 17. ad Joinvillam.

Annotavimus supra ad vocem Lex Salica, Eccardum Terram Salicam eam intelligere, quae ad salam, hoc est, ad domum curtis praecipuam pertinet. Haec videsis. Eidem Eccardo Terra Salica, apud Marculfum Terra paterna, et in Lege Ripuariorum Aviatica, ita ϰατ᾽ ἐξοχὴν dici videtur, quia principem in patrimoniis locum obtinebat.

Idem quod Proprium. Hujus ea erat praerogativa ex Lege Salica tit. 62. notante Cangio, ut ad mulierem pervenire non posset. Cui tamen legi aliquando derogatum esse probat Formula 12. Marculfi lib. 2: Diuturna, sed impia, inter nos consuetudo tenetur, ut de terra paterna sorores cum fratribus portionem non habeant. Sed ego perpendens hanc impietatem, sicut mihi a Deo aequaliter donati estis filii, ita et a me sitis aequaliter diligendi, et de res meas post meum discessum aequaliter gratuletis. Ideoque per hanc epistolam te, dulcissima filia mea, contra germanos tuos filios meos illos in omni hereditate mea aequalem et legitimam esse constituo heredem, ut tam de alode paterna quam de comparatum, vel mancipia aut praesidium nostrum, vel quodcumque moriens reliquero, aequale lance cum filiis meis germanis tuis dividere vel exaequare debeas. Vide supra Alodis.

Terrae Salsae, Quas in Pictonibus Marais salans vocant. Tabular. S. Cypriani Pictavensis fol. 113: Airardus concessit Monasterio S. Cypriani aliquid de terra sua in pago Alninse, et sunt 50. areae de Terra salsa in vicaria de terra Alloni de una parte, etc.

Terra Sancta, Gall. Terre sainte, Judaea, sic passim dicta ab undecimo Ecclesiae saeculo, quod in ea perfecta fuerint Religionis Christianae sacrosancta mysteria.

Terra Sanctuaria, Quae ad sanctos, seu ad Ecclesiam pertinet. Chartul. Aptense fol. 21: Est inter consortes de uno latus via publica, et de uno fronte vel de alio terra Leufredo ipso, et de alio fronte Terra sanctuaria. Vide Sanctuarius.

Terra Senieurae, Quae domini est, Gallice Terre Seigneuriale, in Literis Officialis Carnot. ann. 1236. Vide Senior.

Terra Silvestris, Inculta. Charta ann. 1127. ex Chartul. Montis S. Mart. fol. 98. v°: Silvestris autem Terra, quae sartus vocatur, ab ecclesia eorum perpetim obtinebitur. Vide Gastina in Vastum 1. et supra Terra Plana.

Terra Tachabilis, Tachibilis, Tascabilis, Tascalis. Vide in Tasca 2.

Terra Tenax, Argilla, Gall. Terre glaise. Comput. ann. 1482. ex Tabul. S. Petri Insul.: Item pro duobus balneis Terrae tenacis pro praedictis parietibus, iiij. sol.

Terra Terraigiaria, Terragio obnoxia. Vide infra in Terragium 1.

Terra Tertia, f. Tertia pars frugum e terra nascentium, nisi idem sit quod Tertia 4. nostris Champart. Litterae ann. 1030. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 40: Censum quoque tollere de omnibus areis....... et de quolibet tempore messis unum messorem, tertiam Terram, tertiam arborem de foresto, etc.

Terra Tertialis, Tertiae seu praestationi agrariae, vulgo Champart, obnoxia. Vide Tertia 4.

Terra Testamentalis. Vide Liber.

Terra Tributaria, Quae obnoxia est tributo. Capitulare 4. ann. 819. cap. 2. et lib. 4. Capitul. cap. 37: Quicumque Terram tributariam, unde tributum ad partem nostram exire solebat, vel ad Ecclesiam vel cuilibet alteri tradiderit, etc.

Terra Vacua, Inculta. Chartular. S. Vandregesili tom. 1. pag. 818: Concessi... partem cujusdam pechiae Terrae vacuae, quam habebam in vico praedicto. Vide Vacuus.

Terra Vestita, Culta, fructibus referta. Vide Vestire.

Terra Vicinabilis, Quae viis vicinalibus obnoxia est. Tabular. Aptense fol. 139: Vendo vobis petiam de vinea: ... in uno fronte Raymundus et haeredes suos, in alio terras sanctuarias et Terra vicinabilis, etc. Vide Via convicinalis in Via 1.

Terra Ymia, Fossilis, idem quod Cadmia. Vide infra Ymius 2.

Terrae Meritum, Terrae fructus, proventus. Vide Meritum.

Terrae Sensus. Vide in, Sensus.

Terram Facere, Colere. Charta ann. 1164. tom. 8. Spicil. Acher. pag. 196: Dederunt terram illam... quam Faciunt Pontius Balzans et Pontius Alon, et terminatur, etc.

Aula Per Terram, Aula inferior, nostris au réz de chaussée, vel au réz de Terre. Charta ann. 1270. ex Chartul. Episc. Paris. fol. 130: Actum Parisius... in domo domini Parisiensis Episcopi in parva aula per terram.