Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TERRENUM

TERRENUM, Ital. Terreno, nostris Terrain, Fundus, solum. Rollandinus in Summa Notariae: Domus sitae in Terreno Ecclesiae S. Joannis in Monte. Statuta Cadubrii lib. 1. cap. 28: Si aliquis terrigina posuerit in manu Jurati pignus alicujus sui debitoris pro suis operibus spectantibus ad laborerium Terreni, Juratus sequenti die teneatur et debeat aestimare dictum pignus, et pro suis operibus ipsi creditori ipsum pignus dare in solutum. Statuta Mutinae fol. 13. v°. rubr. 66: Cum in terra Castri veteris, ubi est fornax una, non possint fieri boni coppi, nec quadrelli, propter malum Terrenum, quod est ibi, etc.

Charta ann. 1347. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Hodoepor. Charit. part. 1. pag. 62: Et quod habentes seu habituri Terrena seu aedificia, quae praedicto laboratorio occuparentur, vel destruerentur, vel alias necessaria forent, etc.

Terrenum, pro Territorium, Ital. etiam Terreno. Form. MSS. Senens. ann. 1414. ex Cod. reg. 4726. fol. 3. r°: Item totum Terrenum, quod circum circa res praedictas, quod Terrenum est et consistit infra confines infrascriptos, etc.