Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TERRENUS

TERRENUS, Omne genus vecturae terrestris, sive carris, sive equis fiat. Charta Ludovici Pii pro Ecclesia Argentinensi, apud Laguille in Probat. Hist. Alsat. pag. 19. col. 1: Ut ubicumque.... homines memoratae Ecclesiae navigio aut Terreno, id est, cum carris et saumariis, negotiandi gratia irent et redirent, etc.