Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARREPTUS

ARREPTUS, Arrepticius, Daemoniacus, Italis, Arretizio; ϰατεχόμενος ὑπὸ δαίμονος, apud Strabonem. δαιμονιόληπτος, apud Chrysost. Ugutio: Arreptitius, qui arripit, vel arripitur, sicut Daemoniacus, et Arreptitia dicitur Daemoniaca. Ebrardus de Betunia in Graecismo: Sunt Arreptitii vexati daemone multo. Est Energumenus, quem daemon possidet unus. Gloss. Lat. MS. Regium: Ariolus, Arreptitius, quasi divinus. Isid. in Glossis: Arreptitius, Ariolus, furiosus. Dicitur Furiosus, quia qui futura praedicebant, vel edebant oracula, extra se rapi et furere videbantur. Walafrid. Strabo de Vita S. Galli cap. 18: Jussit eos Dux venire in cubiculum, in quo Arreptitia servabatur. Vide S. Augustinum lib. 2. de Civit. Dei cap. 4. Cassian. Collat. 7. Vitam S. Mariani abbatis Ratispon. cap. 5. Baron. ann. 713. n. 15. etc. Melberi Vocabularius: Arrepticius, qui a diabolo possidetur, ut sacrilegus qui monacham aut monialem cognoscit.

Arrepti, Iidem, qui Arreptitii. Concilium Arausican. I. can. 16. et Arelat. 2. can. 41: Qui palam aliquando Arrepti sunt... non assumendi ad ullum ordinem Clericatus. Arrepti a daemone homines, apud Gregor. Turonens. lib. 1. Miracul. cap. 69. Aigradus Mon. in Vita S. Ansberti Archiepisc. Rotomag. cap. 11: Mulier quaedam a daemone Arrepta. Rudolphus in Vita Rabani Mauri n. 40: Puella.... subitaneo impetu spiritus maligni Arrepta. Theodorum quemdam Praesidem, diabolica intentione Arreptum, dixit Honorius PP. Epist. ad Sergium Subdiac. apud Holstenium in Collect. Rom.

Abreptitius, Furiosus, in Breviloquo. Petrus Damiani lib. 1. Epist. 9: Abreptitius quidem in tantam furiosae mentis prorupit insaniam.