Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TERTIUM

TERTIUM, Tertia pars pretii venditi praedii, quae ad dominum feudalem datur pro laudimio. Inquisitio ann. 1220. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 93. lin. 1: Capit ibi Tertium de omnibus quae ibi venduntur de feudo suo. Consuetudines Catalaniae inter dominos et vassallos MSS. cap. 53: In isto casu dominus non potest petere Tertium, sive laudemium, vel alias res, sicut de venditione. Pactum inter Comitem Sabaudiae et Abbatem Pinarol. ann. 1246: Quod Comes possit emere sapputuras vinearum, factarum ab earum possessoribus sine Tertio et affaitamento, etc. Ejusmodi, ni fallor, Tertia habet Plantavitius in Episcop. Lodovensibus pag. 70. 87. 93.

Tiertium, Eodem intellectu. Charta ann. 1230. ex Chartul. Campan. fol. 207. v°. col. 2: Dedimus etiam ipsi Regi....... quicquid Capitulum Lingonense habebat apud Mandres in justitia, hominibus, nemoribus, censibus, Tiertiis et chevagiis, etc.

Non puto: idem enim videtur quod Tertia 4. Agrarium nempe, ut et in Charta ann. 1295. ex Chartul. Pontiniac. pag. 158: De Tiertiis portantibus laudas et vendas, sitis in terra de Fossenart et in finagio de Venoussa.