Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TERTIUM

TERTIUM,² in Concilio Tolosano ann. 1056. Tertia pars decimarum: Statuimus etiam ut Ecclesiae ad sedem pertinentes, quae solvunt Tertium, aut paratam, vel synodum, solito more solvant Episcopis vel Clericis. De iis vero Ecclesiis, quae non dant Tertium, vel paratam, tertia pars decimarum cum primitiis et oblationibus, quae de coemeteriis et defunctis consequuntur, Episcopo et Clericis assignetur. Nescio, an huc pertineat Tabular. S. Albini Andegav.: Aimericus Praepositus de Thoarchio et Goscelinus ejus Vicarius clamabant consuetudinem, quam Tertium appellabant, se habere, si furatum eis esset in feno de quodam vaccello, etc. Vide Tertia 2.