Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TERTIUM

TERTIUM,⁴ Tertia pars anni, in Computo ann. 1202. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feudorum pag. cxxxix. et seqq. ubi passim occurrit de primo tertio, de secundo tertio, de ultimo tertio, quod annus in tres partes, quarum unaquaeque quatuor mensium erat, dividebatur, ut accuratior ordo esset accepti et expensi, cum, quo anni tempore utrumque accidisset, annotaretur.

Tertium et Dangerium, in Charta Ludovici Hutini Regis Franciae ann. 1315. pro Normannis; nostris Tiers et Danger: Jus, quod Rex habet in forestis et silvis Normanniae, in quarum caesionibus, ac venditionibus pretii tertiam partem percipit, nisi exemtio et immunitas chartis aut longo usu probetur. Additur Tertio, Dangerium, non quod hae voces valeant tertium et decimum denarium, quem revera Rex percipit, uti vult Santyonus: sed quod alter iste tertius denarius, sit tertia pars tertiae partis pretii principalis, qui datur pro facultate caedendi silvam, aut alienandi. Aresta Candelosae ann. 1259. in 1. Regesto Parlam. fol. 100: Petebant a Rege, quod permitteret eis vendere boscos suos de Alisiaco et de Albamarla libere absque solutione Tertii cum praedecessores earum usi fuissent semper ita vendere eosdem boscos. Adde fol. 14. v°. Arestum ann. 1267. e Regesto Olim fol. 155. v°: Conquerebatur Guido de Tournebus Miles, quod cum venderet superficiem bosci sui de Monetot quodam modo vendendi, quod dicitur Ablectare, quod de jure facere poterat sine Tertio et dangerio domini Regis, ut dicebat. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1312. in 48. Regesto Archivi Regii ch. 26: Pro eo, quod dicti Religiosi illud (nemus) seu aliquam ejus partem vendiderant absque solutione Tertii et dangerii, nostraque licentia non petita, nec super hoc obtenta, etc. Occurrit etiam in Charta Philippi VI. Franc. Regis ann. 1338. tom. 3. Hist. Harcur. pag. 248. Vide Bretium lib. 3. De la Souveraineté du Roy, cap. 3. et in voce, Dangerium.

Reg. Cam. Comput. Paris. in Bibl. reg. sign. 8406. fol. 102. v°: Tertia boscorum sunt, quando rex debet habere in venda tertium denarium. Vide Hist. Critic. Monarch. Franc. Dubos tom. 1. 2AE. edit. pag. 106. et supra Dangerium 2.

Id juris alii praeter Regem habuere, etiam ex concessione regia, ut ex sequentibus colligitur. Inventar. Chartar. Reg. ann. 1482. fol. 257. in Bibl. Reg.: Carta dom. Philippi Regis concessa dicto Ingeranno de Marigny pro juribus vulgo dictis Tiers dangers et fouages ad hereditatem perpetuam sibi datis a dicto dom. Rege in omnibus terris quas dictus Ingerannus de Marigny habebat et possidebat in tota patria Normanniae. De anno 1313. Charta Philippi Comitis Ebroicensis ann. 1320. ex Tabulario Episc. Paris.: Nous leur baillons en assiete et en pris de vint et cinq livres Tournois petiz de rente par an tout nostre droit de Tiers et de dangier, que nous avions en douze vinz et quatorze acres de boys. Vetus inquesta MS. de juribus Abbatiae Beccensis: Guill. de Tandos Armiger, tenens de dictis religiosis, vendidit boscum suum, licentia non petita ab eisdem, qua de causa dicti religiosi traxerunt dictum Armigerum in curiam et justitiam eorumdem, quo facto dictus Armiger accessit ad dictos religiosos et emendavit factum suum et Tertium dicti bosci vadiavit eisdem. Requisitus quomodo scit: dicit quod praesens fuit, quando emendavit et Tertium vadiavit.

Tertium-Genus, Chartae species, qua quis alteri quippiam cedit aut promittit. Chronicon Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 551: Fecit illis scriptum, quod Romani dicunt Tertiumgenus, de praedicto castello Tribuco. Et col. 552: Quapropter ab omnibus legem scientibus non ignoratur, quod numquam stat Tertium-genus legaliter sine appare. Pluries occurrit ibi, ut et apud Mabill. tom. 4. Annal. Bened. pag. 699. et seqq. ubi eadem edita sunt.

Tiers, Ludi genus, cum ludentes tripartito dispositi stant, et explorator andabata illum, quem tetigit, nomine appellare debet, ut ejus loco succedat. Lit. remiss. ann. 1391. in Reg. 141. Chartoph. reg. ch. 155: Au soir après souper icellui doyen s'en ala jouer ès près avecques autres gens et pluseurs jeunes femmes de laditte ville (de Vaucouleur) au jeu du Tiers; et là il couru et sailli legiérement et liément. Aliae ann. 1428. in Reg. 174. ch. 190: Lesquelz jeunes gens à marier jouerent à un jeu, que l'en nomme communément au Tiers et en jouant audit jeu du Tiers, Perrotin Renon cheut à terre et pluseurs sur lui.