Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TESTA

TESTA,² Italica vox, Frons, Gall. Face, vel Caput, Gall. Teste. Statuta Massil. l. 3. c. 18: Statuimus quod in lapidibus vendendis..... servetur haec forma, scilicet, quod volssors habeant duos palmos et dimidium de longo et unum palmum de alto et unum palmum de Testa, et lapides angulares habeant duos palmos de longo et unum palmum de Testa, etc. Testam. ann. 1509. inter Schedas D. Le Fournier: Item lego quamdam meam bastidam, cum toto suo affari vinearum,... sitam..... per Testam cum vinea nurus Antonii Giraudi. Vide Quindena 3. et Trabuchus.

Extremitas cujuscumque rei ea parte qua longa est. Charta ann. 1457. ubi de agri limitibus: Per Testam cum terra Petri Emerici, vallato in medio, etc.

Testa, Calvaria, Gall. le Test: unde la teste, pro ipso capite. Ausonius Epigr. 71: Abjecta in triviis inhumati glabra jacebat Testa hominis, nudum jam cute calvitium. Lex Aleman. tit. 59. § 6: Si autem Testa transcapulata fuerit, ita ut cervella appareant, etc. Lex Bajwar. tit. 3. cap. 1. § 4: Vel in capite Testa apparet, quod Gebulskini vocant. Adde tit. 4. § 3.

De Testa esse, Esse obstinatum, Ital. Essere di testa. Utitur Anonymus hac loquendi formula, apud Murator. tom. 8. col. 109.