Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TESTA

TESTA,³ Persona, homo, qua notione Teste dicimus. Charta pro incolis villarum de Lautrico et Forciarum ann. 1410. in Reg. 165. Chartoph. reg. ch. 361: Ordinat quod si contingeret aliquam fieri indictionem sive talliam, quod talis indictio sive tallia imponatur et dividatur pro capite sive Testa. Testée vero pro Consilium quod in animo versatur, apud Froissart. vol. 3. cap. 77: Le comte douta que l'escuyer ne fist sa Testée; car il estoit bien courageux de cela faire.