Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TESTAMENTUM

TESTAMENTUM, Donatio, seu potius Charta, quae in donationis ac largitionis argumentum conscribitur. Diplom. quodvis, praeceptum, seu, ut habet Columby de gente Siminianea lib. 1. quaevis Charta testium subscriptionibus firmata. Ambrosius Morales in Notis ad Veremundi Regis Diploma: Solemne his temporibus et multis postea sequentibus fuit, quamcumque donationem Rex aut Proceres (atque etiam privati) facerent, Testamentum ipsum vocitare, quasi hoc nomine majori jure solidaretur. Codex legum vett. form. 101: Manumissio sub libertatis Testamento solemniter roboretur. Restitutio bonorum facta Monialibus S. Caesarii Arelatens. per Guillelmum Comitem Provinciae ann. 992. apud Saxium de Pontific. Arelat. pag. 194: Factum hoc Testamentum in ipso monasterio: quam chartam Scriptores plerique le Testament du Comte Guillaume perperam appellarunt. Testamentum venditionis, in Lege Ripuar. tit. 59. § 1. 3. tit. 67. § 1. Abbo Floriacensis Abbas in Canonibus cap. 7: Quoniam Testamentorum alia fiunt dotis nomine, alia haereditatis donatione, alia de rebus Ecclesiae quas abalienari est difficile, et dicuntur Precariae. Arnulfus Lexov. Episc. Epist. 26: Privilegia siquidem Romanorum Pontificum, quasi quaedam ipsorum Testamenta credenda sunt, nec a morte testatoris expirant, sed potius ab ipsa contrahunt firmitatem. Vita S. Agili Abb. c. 7: Quin etiam largiens solemniter per titulum Testamenti ex propria ditione numerosam copiam fundi ac familiae. Odo Cluniac. lib. 1. de Vita S. Geraldi c. 19: Quandam sui juris Ecclesiam, facto solemniter Testamento, eidem contulit. Adde lib. 2. cap. 2. Faustus in Vita S. Mauri Abb. num. 50: Vocansque ad eum Ansebaldum, qui scriptoribus Testamentorum regalium praeerat, praecepit ei, etc. Adde n. 40. Odo Abbas S. Mauri de Miracul. S. Mauri cap. 1: Post haec omnia Testamenta, quorum auctoritate rerum cunctarum eidem loco collatarum constabat delegatio, sollicite perquirens, etc. Infra: Cum domorum eversione Testamenta sunt ablata praediorum. Per testamentum litterarum concedere, in Bullario Cluniac. pag. 6. Utuntur passim Bulla Benedicti VIII. PP. in Scriptores, Gregor. Turon. l. 6. c. ult. Aigradus in Vita S. Ansberti Arch. Rotom. n. 15. Paschasius Radbertus in Epitaphio Vualae Abbat. Corbeiensis lib. 1. cap. 26. 27. Adrevaldus de Translat. S. Benedicti c. 3. Anonymus Floriac. de Miracul. S. Benedicti c. 27. Conradus de Fabaria de Casib. S. Galli c. 14. pag. 142. Ado Viennensis ann. 727. Hariulfus l. 4. Chronici Centulensis c. 6. 7. 19. 22. Chartae veteres apud Doubletum pag. 654. Miraeum in Notitia Eccles. Belg. pag. 52. Duchesnium in Hist. Limburg. pag. 5. Petrum Joffridum in Episcop. Niciensibus pag. 158. Roverium in Reomao pag. 197. Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 263. 311. etc.

Testamentum, Decretum Ecclesiae. Concilium Ticin. c. 8. apud Labbeum tom. 9. col. 930: Hoc autem Ecclesiae Dei Testamentum contra malignantes... Henrici Augusti lege firmari volumus.

Testamenta proprie dicta pro supremis testatorum voluntatibus, condita non semel fuisse ab Abbatibus et Abbatissis, etiam pietate insignibus, miratur et exemplis probat Mabillonius Diplom. pag. 8. et 9. quod tamen prohibent Gregorius M. Imperatoriae leges, Regulae S. Benedicti, aliorumque, qui quodvis peculium Monachis interdicunt, quod etiam de Abbatibus intelligendum est, uti probat Gregorius ipse, qui Probo Abbati ea tantum ratione testamentum condere permittit, quod ex improviso ad monasterii regimen raptus sit. Verum uniformis et eadem ubique non servabatur ea de re disciplina. Magister in Regula sua adeo non putavit Abbatis testamentum monasticae professioni repugnare, ut rem quasi receptam agnoscat, cum praescribit cap. 89: Breves donationum factos a Fratribus tempore mortis suae Abbas inserat testamento suo. Plura vide laudatis paginis.

Testamentum Nuncupativum a scripto differt, ut vult vulgus Jurisconsultorum: nam Nuncupare haeredes et scribere opponuntur, leg. 21. in princip. D. qui testam. fac. (28, 1.) Haec jam monuimus ad vocem Nuncupamen. At vero cum Testamentum nuncupativum litteris etiam aliquando mandari observare est cum ex locis in v. Nuncupamen laudatis, tum ex privilegiis Delphin. ann. 1349. inter Ordinat. Reg. Fr. tom. 5. pag. 40: Quod deinceps in quacumque curia Delphinatus, vel alibi infra Delphinatum seu terras ipsi Delphinatui, mediate vel immediate subjectas, nulla publicentur vel publicari debeant Testamenta nuncupativa, nec ad id quispiam compellatur, nisi dumtaxat in casu quo haeres universalis institutus, ipsum peteret publicari Testamentum nuncupativum, in quo esset scriptus et institutus haeres. Ex his efficio Testamentum nuncupativum illud appellari in quo aliquis haeres nuncupatur seu palam nominatur a testatore testamentum ex propriis tabulis publice recitante. Cui opinioni illustrandae aptissimus videtur Isidorus lib. 5. Orig. cap. 24. sect. 12: Nuncupatio est quam in tabulis cerisque testator recitat dicens: Haec ut in his tabulis cerisque scripta sunt, ita videtur, ita dico, ita lego: itaque vos cives Romani testimonium mihi perhibete, et hoc dicitur Nuncupatio, Nuncupare enim est in palam nominare et confirmare.

Seu Per nuncupationem conditum, ut legitur in Testam. Beatricis comit. Estens. ann. 1165. tom. 1. Cod. Ital. diplom. col. 1541. A scripto differt. Testam. ann. 1236. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. aevi col. 703: Coram scriniario et subscriptis testibus ad hoc a me rogatis, nuncupativum facio Testamentum, quod sine scriptis dicitur jure civili. Testam. cardin. Talayrandi de Petragor. ann. 1360. ex Cod. reg. 4223. fol. 110. r°: Praesens nuncupativum Testamentum sine scriptis condimus. Interdum licet scriptum, Nuncupativum nihilominus appellatur. Testam. ann. 1342. tom. 3. Cod. Ital. diplom. col. 999: Yolanda de Monteferrato comitissa Sabaudiae.... Testamentum suum nuncupativum et sine scriptis dictum, in scriptis tamen redactum, in modum qui sequitur uno contextu fecit. Aliud Audoyni cardin. Ostiens. ann. 1363. ex Cod. reg. 4223. fol. 135. v°: Testamentum meum ultimum nuncupativum, quamvis in scriptis redactum,.... ordino. Aliud ejusd. cardin. ibid. fol. 139. v°: Omne aliud testamentum vel codicillum per me hactenus in scriptis vel sine scriptis, aut vocaliter seu verbaliter factum cassans. Hinc cum vocaliter factum aut sine scriptis conditum dicitur, de testamento aliena, etiamsi publica manu, exarato, nec a testatore subscripto, sed tantum dictato, videtur intelligendum esse. Solemni vero nuncupativum opponitur eamdem ob causam. Testam. Herardi de Novo-Castello ann. 1308. ex Cod. reg. 9484. 2. fol. 142. v°: Pour ceu que je ne estoie en leu ou je peusse faire Testament solemnel, je ai fait Noncupatif. Charta ann. 1354. in Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Vienn. Vienne fol. 57. r°: Testamenta si qua deffuncti vel deffunctorum reperirentur in scriptis vel sine scriptis, sollemniter vel per nuncupationem condita, ubicumque facta fuerint, legitime observentur. Testam. Bertr. de Borno milit. dom. de Altoforti ann. 1360: Et hoc est Testamentum meum ultimum,.... quod.... ego dictus testator valere volo, ordino et praecipio ad perpetuum jure testamenti perfecti vel imperfecti, in scriptis vel sine scriptis, solemni vel non solemni aut nuncupativi. A testamento clauso rursum distinguitur nuncupativum, in Charta ann. 1251. ex Bibl. reg. cot. 2: Nec prohibeat vicecomes (Narbon.) Testamenta personarum jurisdictionis archiepiscopalis in curia archiepiscopi publicari, sive nuncupativa fuerint, sive clausa.

Irritum habebatur Testamentum, quo ecclesiarum fabricae nihil relinquebatur, ex Stat. MSS. eccl. S. Laurent. Romani: Statuerunt quod quilibet parrochianus in parrochia dictae ecclesiae, qui et quae testamentum condiderint, aliquid secundum sui voluntatem dictae fabricae legare teneantur: quod si aliquid non legaverint, dictum Testamentum pro infecto habeatur. Sint autem dicti operarii solliciti, quod dum sciverint aliquem parrochianum condere testamentum, meliori modo quo poterunt, dictae ecclesiae fabricam recommittant, et notarios testamenta recipientes avisent.

Id praeterea juris sibi olim arrogare tentaverant episcopi, ut executores testamentorum, deficientibus iis quos testator constituerat, nominarent: quod abusive ab iis factum judicavit Arestum ann. 1357. 26. Maii in vol. 4. arestor. parlam. Paris.: Dicebat etiam (procurator episc. Belvac.) quod dato, quod aliquis fecerit testamentum, et defuerint aut esse desierint executores hujusmodi testamenti, dictus episcopus per se et praedecessores suos fuit et est in dicta possessione ac saisina ponendi et constituendi super hoc executores.... Per arrestum curia nostrae dictum fuit,.... ipsum episcopum in praedictis abusum fuisse seu abusisse.

Testamentum Sacramentale quid sit et qua de causa sic appelletur, docent Libert. MSS. concessae Barcin. ann. 1283: Item et consuetudo, quod si aliquis fecerit testamentum, praesentibus testibus, in terra vel in mari, ubicumque sit, in scriptis vel sine scriptis,... quod valeat ipsa ultima voluntas sive testamentum; dum testes, qui interfuerint,..... infra sex menses, ex quo fuerint in Barchinona, jurent in ecclesia S. Justi super altare S. Felicis martyris, praesente notario qui talia testamenta conficit, et aliis personis, quod ipsi testes ita viderunt et audiverunt scribi seu dici, sicut in illa scriptura continetur, sive ultima voluntate, verbotenus ab ipso testatore dicta; et quod tale Testamentum vocatur Sacramentale.

Testamentorum Princeps, Chartarum regiarum custos, in Vita S. Dunstani saec. 5. Benedict. pag. 672.