Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TESTIS

TESTIS, Statuta Synodalia Nicolai Episcopi Andegavensis ann. 1263: Prohibemus singulis Sacerdotibus parochialibus, ne ipsi parochianis suis die Paschatis Testes seu hostias loco panis benedicti ministrent, ne ex ejus ministratione, seu receptione erubescentiam evitare videantur; sed panem benedictum faciant, sicut aliis diebus dominicis fieri consuevit. Ubi pro evitare legendum puto irritare: forte enim intelliguntur paniculi, seu oblatae in testiculorum figuram formatae, quas in hoc festo Paschali loco panis benedicti dabant.

Haud scio an simplicior veroque similior sit Acherii tom. 11. Spicil. pag. 207. emendatio, qui tostas ibi pro Testes legendum esse suspicatur.