Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TESTIS

TESTIS,³ Teste meipso, vel Teste Rege, Formula Chartis Regum Angliae seu potius Epistolis minoris momenti a temporibus Richardi I. passim adscripta, cum scilicet a Proceribus non subscribitur, sed a solo Rege; quam suggillavit olim Pius II. PP. in mandato Henrici VI. lib. 3. Commentar. suor.: Testem autem se dicit (Deus) futurum, quia in judicio suo non indiget testibus. Vide Mabil. lib. 2. Diplom. cap. 21. num. 7. et 8. ubi praeter illa quae spectant Anglos, aliquid simile refert e Litteris Rogerii Calabriae Comitis, Coenobio Pactensi concessis ann. 1094. apud Pirrum Sicil. sacrae lib. 3. pag. 386: Teste me dante et concedente et conjuge mea Adalayde Comitissa. In aliis ibid. pag. 387. habetur: Teste eodem Comite Rogerio, etc.

Eadem formula alii praeter Angliae reges usi sunt: Theobaldus comes Trecensis in Charta pro monast. Corbiniac. ex Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 16: Actum Trecis, Teste me ipso anno Verbi incarnati 1199. mense Novembri. Rursum in alia ex Chartul. Campan. fol. 65. r°: Actum apud Choaudon, Teste me ipso anno incarnationis Dominicae 1200. mense Januario. Datum per manum Galteri cancellarii mei. Guillelmus de Valle Grignosa in Charta ann. 1224. ex Chartul. AD. S. Germ. Prat. fol. 61. v°: Datum Parisius apud S. Germanum de pratis, Teste me ipso.

Liber est, et non doctus, non sperat habere lucrum, nec damnum; et super suam animam juravit. Haec formula uniuscujusque testis declarationem excipit, in Inquisit. ann. 1252. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. aevi col. 811. Ubi non doctus idem sonat atque non subornatus.

Testes ex Eodem Comitatu; in quo res acta, de qua controversia est, sumi debent. Capitula Ludovici Pii Imp. ad Legem Salicam, et lib. 4. Capitular. cap. 23. Eligantur in ipso pago, lib. 3. eorumd. Capitul. cap. 78. Adde Chartam reclamatoriam ad Ludovicum Pium inter Epistolas S. Bonifacii num. 115. a Baluzio laudatam in Notis ad Capitularia col. 1187.

Testes qui oculis suis viderunt, et auribus suis audierunt; in Lege Alamann. cap. 1. tit. 2. § 1.

Testes per Aurem Attracti. Vide Auris.

Testes Crediti, Quibus fides habenda est, in Testamento ann. 1121. in Probat. novae Hist. Occitan. tom. 2. col. 416.

Testes Redemti, Pretio allecti, corrupti, subornati. Vide, Redimere.

Testes Rogati. Vide Charta rogata, pag. 316. col. 2.

Testes Synodales Publici, Qui publice recepti et probati in Synodo; de quorum fide non dubitatur, in Concilio Cabilonensi ann. 813. cap. 1. Cap. Praeterea, de Testibus cogend.: Testes publicos, quos civitas nuncupat Synodales. Censent Cironus et Altaserra lib. 2. Dissertat. Juris Canon. cap. 12. dici hoc loco Testes Synodales, qui publice recepti et probati in Synodo, quasi custodes et speculatores eorum, quae fiunt in Ecclesia, vel contra Synodi decreta decernuntur et geruntur, quos Graeci παραφύλαϰας vocant, ut notavit Cujacius ad cap. 7. de Testib. cogend. vel potius hosesse, qui in quacumque paroecia vel Episcopatu eligebantur, adhibito super 4. Evangelia, vel Martyrum reliquias juramento, ut omnia, quae contra fidem et religionem fiebant, observarent et inquirerent, ut patet ex Can. Episcopus, 35. q. 6. et Concil. Lateran. sub Innoc. III. cap. 6. Concilium Narbon. ann. 1227. can. 14: Districte mandamus, ut ab Episcopis Testes Synodales in singulis instituantur parochiis qui de haeresi et aliis criminibus diligenter inquirant, etc. Concilium Tolosanum ann. 1229: Statuimus itaque ut Archiepiscopi et Episcopi singulis parochiis, tam in civitatibus quam extra, Sacerdotum unum, et duos vel tres bonae opinionis Laicos vel plures, si opus fuerit, sacramento constringant, qui diligenter, fideliter et frequenter inquirant haereticos in iisdem parochiis, etc. Synodus Coloniensis ann. 1300. cap. 10: Et illud inventarium fiet per probos viros et idoneos, videlicet per Presbyterum, et duos Scabinos loci, vel Synodales, non suspectos, etc. Infra: Facto inventario in praesentia Sacerdotis loci, vel duorum vel trium Scabinorum, vel Synodalium, vel fide dignorum. Statutum Friderici II. Imp. apud Alber. ann. 1234: Statuimus, quod si quis treugas datas violaverit, si cum ipso in cujus manum treugae fuerant compromissae, et cum duobus aliis Synodalibus hominibus treugas violatas esse convincere potuerit, et testari, violator manum perdat. Adde Statuta Walteri Episc. Dunelmens. ann. 1225. sub finem, Concil. Saltzburgense ann. 1420. cap. 16. et Senonense ann. 1485. art. 4. cap. 7.

Ut porro ii deligerentur, docet in primis Concilium Rotomagense apud Reginonem lib. 2. cap. 2. et Burchardum lib. I. cap. 91: De juratoribus Synodi: Episcopus in Synodo residens, post congruam allocutionem, septem ex plebe ipsius parochiae, vel eo amplius aut minus, prout viderit expedire, maturiores, honestiores, atque veraciores viros in medio debet evocare, et allatis Sanctorum pignoribus unumquemque illorum tali Sacramento constringat: Amodo inantea, quicquid nosti vel audisti, aut postmodum inquisiturus es, quod contra Dei voluntatem et rectam Christianitatem in ista parochia factum est aut in futurum erit, si in diebus tuis evenerit, tantum ut ad tuam cognitionem quocunque modo perveniat, si scis, aut tibi indicatum fuerit Synodalem causam esse, et ad ministerium Episcopi pertinere, quod nec propter amorem, nec propter timorem, nec propter praemium, nec propter parentelam celare debeas Episcopo, aut ejus misso, cui hoc inquirere jusserit, quandocunque te ex hoc interrogaverit. Sic te Deus adjuvet et istae Sanctorum reliquiae. Quo quidem peracto juramento, interrogabantur per ordinem ab Episcopo de delictis, quae in paroecia sua peracta esse noverant.

Testis Termini, Idem, ut videtur, qui veteri Gromatico Testacius Terminus dicitur. Nostri Perdriaux vel Temoins de bornes appellant quatuor silices ad metas apponi solitos qui metam esse ostendunt. Hieronym. de Monte Brixiano de Finibus regundis cap. 18. num. 1: Quando terminus respicit alium terminum per rectitudinem, non per transversum, vel si Testis termini, sive Guardia, ut alii appellant, respicit terminum ab uno latere, tunc erit signum esse finem territorii vel praedii. Vide in Warda.

Testis, Teste, adject. ut fidelis, fidele. Liberius Epist. 11. edit. Coustantianae: Teste est omne presbyterium Romanae ecclesiae.

Testes Levare. Usatica MSS. civitatis Ambian.: Quiconque che soit, qui ne sache mie coment il puist et doie le Tesmoins lever, il le puet demander au Majeur coment il le puist lever, et li Maire li doit certifier, et ensengner coment il le puet et doit lever. Derekief quiconques ce soit qui veulle Tesmoins lever, il le puet lever con faus tesmoins, et le doit lever par le poing, et presenter son gage, et en puet retenir à avoir campion et avoué s'il veut, etc.

Testes oretenus examinandi, in Correctionibus Statutorum Cadubrii cap. 136.

Haud abs re futurum est, si post Mabillonium Diplom. lib. 2. cap. 22. n. 15. observemus, aliquando testes laudari in chartis nonnullis hac similive formula: Hujus rei testes sunt, licet neque subscribant hi testes, neque Notarius pro ipsis. Nimirum quia cum testes non raro post tempus confecti instrumenti subscriberent, fiebat nonnunquam, ut ex incuria partium chartae subscriptionibus destitutae remanerent. Quod testium subscriptiones spectat, fuse refert idem Mabillonius lib. 22. laudato, cap. 20. et seq. Ibi vide.

Probatio per unum testem approbatur Statutis Massil. lib. 2. cap. 12: In causa pecuniaria rerum mobilium vet immobilium aut moventium, quae vel ejus aestimatio c. sol. non excedat... ita tamen si plures testes ad illam causam probandam se non posse habere ille producens assereret vel affirmaverit suo sacramento. Excipiuntur quaestiones injuriarum et furti.

In falsos testes eamdem, quam in illos qui eos proferunt poenam decernunt Stat. Avenion. ann. 1243. cap. 73. ex Cod. reg. 4659: Si aliquis produxerit falsum testem, vel nisus fuerit, quamvis ad effectum non perduxerit, scienter, amittat nasum cum labro usque ad dentes, et eodem modo puniatur ille testis; nisi istorum uterque centum libras solverit prima vice. Contra proferentes falsos testes ita definiunt Stat. Cadubr. lib. 3. cap. 50: De inducentibus vel facientibus induci scienter falsum testem. Tunc sic inducens vel induci faciens falsum testem, curiae in centum libris P. condemnetur; quam poenam, si non solverit infra mensem a die publicationis sententiae, duplum dictae poenae infra alium mensem solvere teneatur. Et si infra dictum terminum dictam poenam non solverit, amputetur sibi lingua, et de Cadubrio per unum annum banniatur.

Tesmoing, pro vulgari Montre, échantillon, vendendae mercis specimen, in Lit. remiss. ann. 1408. in Reg. 162. Chartoph. reg. ch. 202: Le suppliant ala en la ville de Brou et porta avecques lui un pou de blé pour Tesmoing, en entention d'en vendre jusques à un muy du pareil blé.