Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): THESAURUS

THESAURUS,² Monile. Chronicon Valciodor. tom. 7. Spicil. Acher. pag. 516: Comes Eilbertus..... sine consilio suae nobilissimae conjugis.... loco obsidis mirabilem Thesaurum quem apud se conservabat Clerico tribuit, diem statuens in quo fieret solutio debiti. Thesaurus autem iste desiderabilis compositus est in similitudinem insignis monilis, quem S. Eligius.... praecepto nutuque inclyti Lotharii Regis Franc. manibus propriis operatus est. Lapis si quidem beryllus in medio positus sculptum retinet qualiter in Daniele Susanna a senibus judicibus male criminata sit, qui varietate sui operis diligentiam ostendit artis, et diligentia venustatem locupletis honoris. Quod Thesaurus pluries ibi appellatur, nude dicitur Monile in fragmentis ex Chronico Valciod. saec. 5. Benedict. pag. 597.

Thesauri Ecclesiastici, Vasa sacra, aliaque pretiosior supellex ecclesiastica, gemmae et alia hujusmodi, in Capitulari 5. ann. 806. cap. 5. ubi prohibet Carolus M. ne vendantur Judaeis aliisve negociatoribus. Ne Vasa sacra dentur pignori, pariter prohibet Ludovicus Pius Capitul. ann. 816. cap. 13.