Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): THOMUS

THOMUS, unde diminut. Thomulus, Libellus, codex, membrana. Cencius in Praefat. ad Lib. cens eccl. Rom.: Census ipsos, sicut in Thomis carticiniis et voluminibus regestrorum antiquorum..... inveni, etc. Et in ipso Libro: Item in quodam Thomo carticio, qui est in Cartulario juxta Palladium, legitur, etc. Item in alio Thomo ejusdem Cartularii legitur, etc. Item in alio Thomulo carticio leguntur, etc. Vide Tomus.