Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): THRONUS

THRONUS, Sedes Episcopalis, θρόνος, passim. Unde

Inthronizare, Graec. ἐνθρονίζειν, Episcopum in thronum inducere: ἐνθρονιασμός, pro Ecclesiae dedicatione, cum scil. Thronus Episcopi in ea collocatur, in Synodica ad Theophilum Imp. apud Balsamonem, et alios. Liberatus Diac. cap. 14: Ordinatus ergo Proterius, praesentibus supra memoratis Episcopis, Inthronizatus. Utitur cap. 15. 18. 20. etc. ut et Leo Ost. lib. 2. cap. 4. Concilium Ingelenheimense ann. 948. cap. 2. Adalbero Laudunensis Episcopus in Carm. ad Robertum Regem Franc. pag. 241. Sigebertus Gemblac. in Vita S. Sigeberti Regis Austrasiae n. 5.

Neque tantum de Episcopis vox haec usurpatur, sed etiam de Abbatibus, atque adeo de quibusvis Presbyteris, qui ad titulos, seu Ecclesias quasvis ordinantur. Liber de Fundatione Gozecensis Ecclesiae: Post hunc Thiemonem..... substituerunt Abbatem hujus Inthronizationis anno tertio, etc. Vide Formatam Dadonis Episcopi Virdun. tom. 2. Concilior. Sirmondi pag. 673. Praeterea de quibusvis inaugurationibus. Ditmarus lib. ult. pag. 110: Ducem Henricum Ratisbonae Inthronizavit.

Inthronismus, ex Graeco ἐνθρονιασμός, apud Liberatum Diacon. cap. 19.

Throni Dei, Episcopi. Vide Episcopus.