Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TINGO

TINGO, (TINGERE) Baptizare, baptismum impertiri. S. Cyprianus epist. 71: Ut putent eos, qui apud haereticos Tincti sunt, quando ad nos venerint, baptizari non oportere. In epist. 23. 25. et 62. ubi Matth. 28. baptizantes eos, habet Tingentes eos. Iterata tinctio, apud S. Leon. ep. 3. Vide Conc. Hispal. II. cap. 7.