Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TINGO

TINGO,² (TINGERE) f. pro Tondere: vox maxime usurpata, ubi de falsa moneta. Vide Tonsare et Tonsores. Transactio inter Reg. Fr. et Abbatem S. Tiberii ann. 1273. inter Probat. tom. 6. Gall. Christ. novae edit. col. 339: Volentes et concedentes quod dominus Rex et sui successores ibi semper habeant justitias falsae monetae, si ibi cuderetur, fieret, et Tingeretur.