Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TITULUS

TITULUS, Titulos apponere, seu Tabulas inscriptas, σανίδας γραπτάς, Cum velis purpureis, ut est apud Agathiam lib. 5. quo ritu res privatorum, aut reorum fisco addicebantur. Augustinus in Ps. 21: Ubi potens aliquis invenerit Titulos suos, nonne jure rem sibi vindicat ? et dicit, non poneret Titulos meos, nisi res mea esset. Gregorius M. lib. 4. Epist. 33: In Sicilia autem insula Stephanus quidam marinarum partium Chartularius tanta praejudicia, tantasque oppressiones operari dicitur, invadendo loca singulorum, atque sine dictione causarum per possessiones ad domos Titulos ponendo, etc. Ado in Martyrol. 29. Aug.: Omnes facultates ejus publicis Titulis praesignari. Eadem verba habentur in Vita S. Sergii Mart. n. 3. Anastasius in Nicolao I. PP. pag. 213. ubi idem Pontifex ad Ravennatem Archiep.: Praecipimus tibi, ut nunquam res cujuscumque personae qualicumque ingenio vel chartula acquisitas et possessas, olim modo occupes, aut Titulum superimponas, donec in praesentia Apostolica, vel Missi ejus, aut Vestararii Ravennae legali ordine illas in judicio convincas. Senator lib. 4. Epist. 14: Casas ejus appositis Titulis fisci nostri juribus vindicabis. Idem lib. 5. Epist. 6: Fixis Titulis juri publico applicare. Adde lib. 9. Epist. 18. Liberi a fiscalibus Titulis, in Diurno Romano cap. 5. tit. 4. Fundus fiscalis Tituli proscriptione signatus, lib. 15. Cod. Th. tit. 2. leg. 4. Tibullus lib. 2. pag. 112: Ite sub imperium, sub Titulumque lares. Vide titulum utriusque Codicis de his, qui potentiorum, etc. et Glossar. med. Graecit. voce Σανίδες, col. 1331. Hinc

Titulare, Fisco addicere titulis appositis. Domus Titulata, apud Gregor. M. lib. 1. Epist. 63: cui fiscalis titulus appositus est. Adde lib. 4. Epist. 44.

Titulatio, Confiscatio, qua voce δήμευσιν, apud Theophanem in Nicephoro Generali ann. 9. vertit Historia Miscella.

Tituli Fiscales, Tributa, vectigalia publica, fiscalia: passim in utroque codice. Salvianus lib. 5: Illud est gravius, quod plurimi proscribuntur a paucis, quibus exactio publica peculiaris est praeda, qui fiscalis debiti Titulos faciunt esse privatos, et hoc non summi tantum, sed pene infimi. Anonymus de Rebus bellicis subjunctus Notitiae Imperii, de exactoribus: Quae enim ab his occasio fiscalium Titulorum inlibata peracta est, quae conventio sine praeda discessit ? Susceptores fiscalium Titulorum, in Edicto Theoderici Regis cap. 144. Titulus siliquatici, apud Senatorem lib. 4. cap. 25. Titulus Canonicus vinarius, in veteri Inscript. 647. 7.

Titulus Functionis, Simili notione. Traditio S. Karilefi apud Mabillon. tom. 3. Analect. pag. 82: Nullas functiones vel exactiones, neque exquisita et lauda convivia, neque gratiora vel insidiosa munuscula, neque etiam caballorum partus, aut paravereda, vel angaria, aut quodcumque functionis Titulum judiciaria potestate dici potest, de praescripta facultate penitus non requiratur. Vide Functio.