Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TITULUS

TITULUS,² Limes, meta. Aggenus: Videmus igitur modo per terminos territoriales, et limitum cursus et Titulos, id est inscriptis lapidibus, plerumque fluminibus, nec non aris lapideis claudi territorium, atque dividi ab alterius territorio civitatis. Gloss. Gr. Lat.: Στήλη, Cippus, Titulus. Nam titulus proprie lapis inscriptus, vel ipsa lapidis inscriptio. Hac notione lapideum titulum habet vetus inscriptio Salonae, apud J. Sponium in Itiner. tom. 3. part. 2. pag. 5. Petrus Chrysol. serm. 154: Dominum praediorum limitibus affixi Tituli proloquuntur. Fortunatus in Vita S. Medardi cap. 5: Diebus quoque illis de cujusdam agri confinio controversia inter propinquos illius exorta est: cumque disceptarent alternatim, et jam furor iraque mentem praecipitaret, ille lapidi pedem superposuit, qui ejusdem agri divisor esse videbatur; commotam ergo turbam dicto citius ab illa compescens seditione, Titulum hunc, inquit, horum jugerum limitem esse noveritis et confinium. Hinc forte

Titulos vocamus instrumenta Chartarum, quae praediorum possessionem firmant, quove jure teneantur, indicant. Concilium Ticinense sub Benedicto VIII. PP. in Praefat.: Praedia et possessiones aut tollunt, aut minuunt, aut quibusdam Titulis et scriptis colludio fabricatis, a nomine et jure Ecclesiae alienant.

Charta ann. 1121. tom. 1. Probat. Hist. geneal. domus reg. Portugal. pag. 3: Magnus est Titulus donationis, in quo nemo potest auctum largitatis irrumpere, nemo extra legum jura peripsere.