Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TITULUS

TITULUS,³ Ecclesia, cui deserviendae ordinabantur Presbyteri, ita ut in ea stabilitatis promissionem facere tenerentur, et ab ea recedere iis non liceret, ut est in Capitulari Episcoporum cap. 13. in Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 26. 108. lib. 7. cap. 173. in Addit. 3. Ludov. Pii cap. 39. in Synodica Ratherii Veron. ad Presbyter. etc. Vide Joannem VIII. PP. Epist. 173. Synodus Remensis ann. 813. cap. 20: Ut Presbyteris de minore Titulo ad majorem non liceat transmigrare. Addit Turon. III. cap. 14: Sed in eo permaneat, ad quem ordinatus est. Concilium Calchutense ann. 787. can. 6: Et in illo Titulo perseverent, ad quem consecrati sunt, ita ut nullum de alterius Titulo Presbyterum aut Diaconum suscipere praesumat, etc. Concilium Londinense ann. 1125: Nullus in Presbyterum, nullus in Diaconum nisi ad certum Titulum ordinetur. Qui vero absolute fuerit ordinatus, sumpta careat dignitate. Id etiam in usu fuisse testatur Lupus Ferrariensis Epist. 29. nisi Episcopi licentia intercedat. Vetitum enim in Concilio Chalcedonensi cap. 6. ne quis Presbyter aut Diaconus ἀπολελυμμένως ordinaretur, absolute, ut habent Concil. Meldense ann. 845. cap. 52. Synodus Romana ann. 853. cap. 39. Crisconius in Breviario cap. 196. Egbertus Archiep. Ebor. in Dialogo cap. 9. Capitul. Aquisgran. ann. 789. cap. 24. Capit. Francoford. ann. 794. cap. 26. Capit. 6. ann. 806. cap. 7. Capit. 1. incerti anni cap. 11. lib. 1. Capitul. cap. 25. Append. 1. cap. 12. etc. sed εἰδιϰῶς, specialiter, Ecclesiae civitatis vel pagi adscriberentur, abrogatis ordinationibus absolutis: qua tamen ordinatione Presbyterum se factum in Ecclesia Barcinonensi scribit Paulinus Epist. 6. ad Severum: Ea conditione in Barcinonensi Ecclesia consecrari adductus sum, ut ipsi Ecclesiae non alligarer; in Sacerdotium tantum Domini, non in locum Ecclesiae dedicatus. Sed irritae postmodum factae ejusmodi ordinationes: et in ipsis Presbyterorum et Diaconorum, aut Subdiaconorum ordinationibus, ab Episcopis ordinatoribus, nominati tituli, quibus ii adscriberentur, ut colligitur ex Sacramentario Gregoriano Menardi pag. 236. Anastasius in Evaristo PP: Hic Titulos in urbe Roma divisit Presbyteris. In S. Marcello: 25 Titulos in urbe Roma constituit, quasi dioeceses, propter baptismum et poenitentiam multorum, qui convertebantur ex paganis, et propter sepulturas Martyrum. In S. Silvestro: Hic fecit in urbe Roma Ecclesiam in praedio cujusdam Presbyteri sui, qui cognominabatur Equitius, quem Titulum Romanum constituit, etc. In S. Damaso: Hic constituit Titulum in urbe Roma, scilicet basilicam, quam ipse construxit, etc. In S. Innocentio: In quo loco.... Titulum Romanum constituit, etc. Ita pag. 110. 116. 117. 238. Alexander. III. PP. in Epist. apud Baron. ann. 1148: Jus Ecclesiarum a SS. Patribus canonice constitutum necessario ad memoriam copiose credimus revocandum, qualiter scilicet 28. Titulis, eorumque Sacerdotibus tota urbs distributa sit, etc. Concilium Nannetense cap. 16. et ex eo Hincmarus Remens. in Capitulis ad Presbyteros parochiae suae cap. 17: Ecclesiam illam.... quae Titulus per se constans extitit. Ubi a Capellis distinguitur. Titulorum vel Diaconorum Ecclesiae, in Synodo Romana ann. 853. cap. 39. Titulum pro Ecclesia usurpant passim Scriptores, Pius I. PP. Epist. 3. Concil. Rom. sub Greg. I. cap. 3. Nannet. cap. 16. Diurnus Roman. cap. 7. tit. 21. Hincmarus Rem. in Capit. de Reb. Mag. et Dec. cap. 12. Capitul. Guilleberti Epist. de Interdictis cap. 2. Synod. Londin. ann. 1125. Hugo Flaviniac. pag. 261. etc. Adde Ughellum tom. 1. Ital. sacr. part. 1. pag. 110. 122. 123.

Cur porro Ecclesia Tituli nomine a veteribus Christianis donata sit, variae sunt auctorum sententiae. Baronius ann. 112. n. 5. 6. a titulis fiscalibus desumtam hanc appellationem putat, quorum appositione rem aliquam sibi fiscus vindicare solebat: Titulum autem Crucis fuisse, quo apposito, res sacra censebatur, quod pluribus observat in Notis ad Martyrol. Rom. 26. Julii. Alii a Titulis, seu sepulcris Martyrum vel Confessorum, in aedibus sacris reconditis. Nam Titulum sepulchri dixit Juvenalis lib. 2. Sat. 7. Titulis decorare sepulchrum, Silius Italicus lib. 15. Titulum busto addere, Auctor Queroli. Titulum Memoriae, vetus Inscriptio, 519. 5. Vetus Epitaphium Treverense: Hic quiescet Dardanius, qui vixit annos 35. Apronius frater Titulum posuit in pace, apud Browerum in Proparasc. ad Annales Trevirenses, ubi ejusmodi alia Christianorum describit pag. 59. 60. 61. et in ipsis Annalib. 404. 439. 2. edit. Sigehardus in Vita S. Albani apud Canisium tom. 5. et saec. 4. Bened. part. 2. pag. 58: Siquidem in argumentum fidei, intra et circa Ecclesiam, quoquo versum exstant mausolea, singulorum nomen et obitus diem Titulis designantia. Adde Lambert. Annal. ad ann. 1074. apud Pertz. tom. Script. 5. pag. 209. lin. 50. Alii denique, quod aedi sacrae vestibulis Sancti, cui dicata erat, nomen inscriberetur, seu quod eo titularetur, titulos dictas Ecclesias volunt. Ut ut sit, ab his titulis, seu Ecclesiis, quibus attitulati erant Clerici,

Tituli nomenclatura vulgo donantur Sacerdotis facultates idoneae ad vitam, absque quibus ad Sacerdotium non admittitur. Concilium Lateranense III. ann. 1179. cap. 5: Episcopus si aliquem sine certo Titulo, de quo necessaria vitae percipiat, in Diaconum vel Presbyterum ordinaverit, tamdiu necessaria ei subministret, donec in aliqua ei Ecclesia convenientia stipendia militiae Clericalis assignet : nisi forte talis qui ordinatur, extiterit, qui de sua vel paterna haereditate subsidium vitae possit habere. Synodus Exoniensis ann. 1287. cap. 8: Caveant ad sacros ordines promovendi, ut Titulum habeant sufficientem, sine quo omnibus ad sacros ordines accedere interdicimus facultatem. Mox: Et quoniam quidam promovendi advertentes se non posse absque Titulo ordinari, cum Clericis beneficiatis vel Laicis paciscuntur, ut eis per chartam nomine Tituli conferant spirituale aliquod vel temporale, eandem chartam ab eisdem post susceptos ordines recepturi, etc. Titulus Patrimonialis, in Concilio Biterrensi ann. 1233. cap. 6: de iis qui admittuntur ad sacros ordines: et sine Titulo patrimoniali centum solidorum Turonensium ad minus, (vel) Ecclesiastico beneficio competenti, sicut in jure Canonico cautum est, ordinandus de caetero nullus admittatur. Adde cap. 8. et Stephanum Tornac. Epist. 12. Habentur in Charta feodi, seu libro Anglico inscripto: Justice of peace, pag. 175. formulae litterarum sacerdotalibus Titulis, et literarum testimonialium de patrimonio sufficienti.

Tituli, Bona, facultates, quae quovis titulo alicui competunt. Conventus apud Andelaum ann. 586: Cum omnibus rebus eorum, cum civitatibus, agris, reditibus, vel cunctis Titulis, et omni corpore facultatis, etc.

Tituli Cardinales in urbibus et suburbiis, Ecclesiae praecipuae, ac parochiales, in Conc. Meldensi ann. 845. cap. 54. et apud Guillelmum Bibliothecarium in Stephano VI. sub finem. Descripsit Baronius ann. 559. n. 3. Bullam Joannis III. PP. qua Basilicam XII. Apostolorum a Pelagio inchoatam a se absolutam, Titulum Cardinalem constituit, eidemque parochiae fines definit. Vide Cardinalis. Thomae Capuani Dictat. Epist. pag. 286. apud Hahnium.

Tituli Populares, Plebes, parochiae, Ecclesiae parochiales seu plebales. Decretum Tassilonis Ducis Bajwar.: Unde ab universis Abbatibus facta professio, ut minime Titulis popularibus se ingerere deberent; sed haec omnia, cui commissae sunt plebes sub potestate Episcoporum permanerent.

Tituli Baptismales, aliis Ecclesiae baptismales, in Praecepto Ludovici et Lotharii apud Flodoardum lib. 2. Hist. Remens. cap. 19. Vide Ecclesia.

Titulus, Pars ea Ecclesiae, in qua altare consistit, βῆμα Graecis, Presbyterium, Latinis Ecclesiasticis Scriptoribus. Leo Ost. lib. 2. cap. 3: In Ecclesia etiam Titulum cum confessione sua a parte occidentali satis decorum adauxit. Idem cap. 32: Ecclesiam S. Angeli... jam vetustam restaurans, Titulo addito amplians, atque depingens, etc. Cap. 51. (al. 52.): Titulum quoque (in Ecclesia) ab orientali parte non parvi ambitus cum Confessione construxit. Lib. 3. cap. 28: Fenestras quoque in superioribus (ἐν ὑπερῴοις) satis amplas, in navi quidem 21. in Titulo vero 6. longas et rotundas 4. ac duas in absida mediana instituit. Cap. 29. (al. 27.): Fenestras omnes tam navis quam Tituli plumbo ac simul vitro compactis tabulis, ferroque connexis inclusit. Ubi perperam Angelus a Nuce, titulum partem esse transversam Ecclesiae, quam nostri la Croisée dicunt, existimavit. Sed et

Titulus, interdum pro Ecclesiarum sacellis quae alii Cubicula vocant, usurpatur. Sanctus Eulogius lib. 2. Memorial. cap. 1: In basilica B. Aciscli, in eo Titulo, quo felicia ejus membra quiescunt, humatur. Rodericus Toletan. lib. 4. de Reb. Hispan. cap. 8: Fundavit etiam Ecclesiam Cathedralem, et majus altare in honorem sancti Salvatoris, et altaria 12. Apostolorum cum suis Titulis elevavit. Eckehardus Junior de Casibus S. Galli cap. 1. pag. 39: Obiens autem,.... circa Landaboum Episcopum in Titulo Apostolorum conditum, cognatum et amicum suum, extra parietem tamen, sepeliri se petiit. Adde, quae ibi observat Goldastus pag. 180. Vita S. Theofredi Abb. saec. 3. Benedict. pag. 483: Ipse ante venerandum B. Petri Titulum in oratione est prostratus. Mabillonius altare interpretatur in Onomastico: quod eodem redit.

Titulatorium Altare, Idem quod Titulus, seu altare, vel capella in majori Ecclesia. Altare praecipuum, Gall. Maître-autel, intelligo: siquidem ecclesia Deo in honorem B. Mariae dedicata erat. Jacobus de Vitriaco in Hist. Orientali pag. 1143. et Bernardus Thesaur. apud Murator. tom. 7. col. 838.: Quatuor in ea (Ecclesia Damiatae) principalia fundata sunt altaria: Titulatorium B. Virginis primum, Principis Apostolorum Petri secundum, etc.

Titulare, Ad titulum vel Ecclesiam promovere. Vita S. Constantiani Abbatis: Ad praedictum nempe vicum Hebron sanctae Cenomanicae matris Ecclesiae Titulatus ac Presbyter ordinatus fuit jam dictus Constantianus a memorato Innocente Episcopo, illucque ad praedicandum ab eo directus. Admonitio Synodalis antiqua: Res et facultates, quas post diem ordinationis vestrae adquiritis ad Ecclesiam, ad quam Titulati estis, pertinere sciatis. Ratherii Veronensis Synodica ad Presbyteros: Nullus Ecclesiam, ad quam Titulatus est, relinquat, et ad aliam quaestus causa migret. Ita in Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 26. Willelmus Neubrigensis lib. 3. cap. 5: Pro personis spectabilibus, quibus tanquam quibusdam monilibus Eboracensis olim fulsit Ecclesia, Titulavit imberbes, etc. Decreta Calomani Regis Hungar. lib. 2. cap. 18: Nullus Presbyter sine titulo ordinetur: de eodem nullus habeatur in Clero, qui non est Titulatus alicui Ecclesiae. Adde Concilium Placentinum ann. 1095. cap. 15. Hincmarum in Capitulis anni 12. Episcopat. cap. 3. Puricellum in Basilica Ambrosiana pag. 1146. 1148. 1149. etc.

Intitulare, Eadem notione. Leo IV. PP. de Cura Pastorali: Nullus Ecclesiam, ad quam Intitulatus est, dimittat, et ad aliam quaestus gratia sine licentia Episcopi migret. Petrus Blesensis Epist. 57: Nepotum turba pullulat, Quos variis Ecclesiis Intitulat. Adde Concilium Auscitanum ann. 1308. cap. 2.

Praetitulare. Admonitio Synodalis antiqua: Volumus autem scire de quolibet Presbytero...., si de nostra parochia aut de alia natus est, aut ordinatus, vel ad quem locum Praetitulatus. Adde Capit. Caroli M. lib. 5. cap. 26.

Adtitulare, Attitulare, apud S. Anselmum lib. 3. Epist. 2. Tabularium Ecclesiae Viennensis, sub Sobbone Archiepisc. fol. 44: Ecclesia S. Nazarii.... in qua ipse Uboldus more Ecclesiastico Adtitulatus fuit. Charta ann. 1186. ex Tabular. Sangerman.: Dilectum nostrum Odonem presbyterum ad presentationem Abbatis S. Germani de Pratis ecclesiae de Baneolis Attitulavimus et de cura investimus animarum. Stephanus African. Presbyt. in Vita S. Amatoris n. 19: Crucis signaculo frontem ejus Attitulans, salutis integritatem roganti restituit.