Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TITULUS

TITULUS,⁷ Versus lugubres de morte insigniorum personarum, quos scribebant monachi variorum monasteriorum, quibuscum inita erat societas, cum ad eos deferebantur rotuli, mortem illarum personarum nunciantes: quo de more jam pluribus dictum est in Rotulus et in Brevis. Plures hujuscemodi titulos de morte Mathildis primae Parthenonis SS. Trinitatis Cadom. Abbatissae conscriptos exhibet Mabillonius tom. 5. Annal. Benedict. pag. 690. et seq. Sed quia in hisce Versibus nonnunquam futilia et vana scribebantur, Monachi Majoris-monasterii in sua Epistola encyclica de morte Bernardi Abbatis eod. tom. pag. 668. socios monent, Patrem suum virum sanctae severitatis fuisse, et non solum verba peccatricia, sed et vana et scurrilia, et quocumque modo inutilia exosa habuisse, et ab auditu suo, quantum potuit, rejecisse. Quare Sanctitatem vestram precamur, inquiunt, ut versuum naenias et derisiones, quae potius, quam prosint defuncto, facientibus accumulant damnationem, ab hac charta submoveatis, tantumque simpliciter locorum vestrorum nomina, et quid pro defuncto patre nostro et pro nobis feceritis, annotetis, ut quid etiam nos pro vobis debeamus facere, cognoscamus. Vide eumdem Mabillon. tom. 3. Analect. pag. 487.