Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ACCENDO

ACCENDO, (ACCENDERE) Lignatio, lignum accendendo foco necessarium, Gall. Chauffage. Charta Gaufridi abb. Cheziaci ann. 1210. ex Chartul. Campan. fol. 275. v° col. 1: Blancha comitissa Campaniae nobis concessit, quod in qualibet septimana duobus diebus, cum duabus bigis possimus ire in nemoribus supradictis, quamdiu ei placuerit, per (pro) nostro Accendere. Alia ann. 1242. ibid. fol. 275. col. 2. habet: Ad opus foci. Vide infra Ignis 2. Hortari. Dief.