Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRACTATOR

TRACTATOR, Chartularius, qui tractat vel retractat largitionales titulos. Scholiastes Juliani Antecess. ad cap. 82: Tracteutae, quos dicimus apud Latinos, Tractatores, maxime in Africa sic dicuntur, id est Scriniarii, qui annonas publicas computant et tractant. Eustathius in Vita S. Eutychii Patriarch. CP. n. 68: Συνέϐη πρὸς τὴν ἐπαρχίαν τοῦ Πόντου διοιϰοῦντας, τραϰτεύτας φημὶ ϰαὶ ἀνυτὰς τῶν δημοσίων, etc. Ita Chartularios et Tractatores pro iisdem dici in leg. 3. Cod. de Canone largit. titulor. (10, 23.) in leg. 10. de Numerariis, lib. ult. (12, 50.) eod. Cod. et Nov. 28. 30. 128. 129. 147. observat Cujacius ad d. leg. 3. Vide Nicolaum Alemannum ad Procopii Anecdota pag. 100. 1. edit. et Nov. 1. Theod. sub finem. Lydum de Magistrat. lib. 3. sect. 21. et 68.