Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRACTATOR

TRACTATOR,² Qui de rebus seriis docte et erudite tractat, scribit, loquitur, disputat. Gloss. Gr. Lat.: Ὁμιλία, Loquela, sermo, locutio. Ὁμιλιτιϰός, Tractator. S. Cyprianus in Praefat. ad libr. de Cardinal. operib. Chr.: Sublimes materiae subtilium ingeniorum exigunt Tractatores. Infra: Aditum ad se temerariis Tractatoribus vel scriptoribus interdicit. S. Hieronymus adversus Helvidium: Quae non solum pene omnes Graeciae Tractatores in suis voluminibus reliquerunt. Spartianus in Geta: Fuit adolescens moribus asperis, a natura decorus, Tractator, gulosus, etc. Monachus Sangall. lib. 1. de Carolo M. cap. 4: De pauperibus supradictis quemdam optimum Tractatorem et scriptorem in Capellam suam assumpsit. Horatius, Ethicus Tractator dicitur Ivoni Carnotensi Epist. 7.

Huc, ut videtur, revocari possunt Tractatores, de quibus haec habentur in Privilegiis Ecclesiae Rom. apud Marten. tom. 2. Ampl. Collect. col. 1232: Pacta et conventiones, concordata inter Regem ipsum (Siciliae Tancredum) et Ecclesiam Romanam, mediantibus Cardinalibus missis ad Regem et certis aliis Tractatoribus deputatis per Regem super appellationibus libere faciendis in toto regno ad Ecclesiam Romanam. Oratores intelligo vel viros doctos, qui de negotiis prudenter et erudite tractare poterant.

Tractatores dicti praesertim Librorum sacrorum Interpretes, qui de rebus sacris tractant. S. August. de Doctrina Christ.: Debet divinarum Scripturarum Tractator et dictor, defensor rectae fidei, ac debellator errorum, et bona docere, et mala dedocere. Vincentius Lirin. Commonit. 1: Doctores, qui Tractatores nunc appellantur, quos hic idem Apostolus etiam Prophetas interdum vocat, eo quod per eos Prophetarum mysteria populis aperiuntur. Ruffin. de adulteratione Librorum Origenis: Quoscunque veterum nobilium Tractatorum invenerunt de his, quae ad gloriam Dei pertinent, plene et fideliter disputasse, etc. Facundus Hermianensis lib. 4. cap. 2: Hieronymus quoque noster, vir admodum doctus, qui etiam tantae fuerat lectionis, ut omnes, aut pene omnes, sive in Graeco, sive in Latino eloquio divinarum Scripturarum Tractatores legeret, etc. Idem lib. 9. cap. 5: Proinde melius facimus, si quemadmodum divinam Scripturam, sic etiam ejusdem Scripturae Tractatores locutos contra haereticos fuisse credamus. Arnobius Junior in Psal. 67: Cleros enim hoc loco dictos et Judaei dicunt, et nostri plurimi Tractatores. Senator lib. de Divin. Instit. cap. 17: Habent etiam post Tractatores, (SS. Patres) diversos relatores temporum studia Christiana, etc. Nicolaus I. PP. Epist. 42: Si enim ipsorum decreto caeterorum opuscula Tractatorum approbantur, etc. Didymus apud S. Hieronymum in Epist. 51. ad Domnionem, Scientia Scripturarum omnes sui temporis Tractatores vincere dicitur; adde Epist. 52. 61. 62. 64. etc. Idem Hieronymus Claudiano Mamerto lib. 2. de Statu animae cap. 9. Potissimus Tractatorum appellatur: Lupo Servato de Trib. quaest. Alterum lumen Tractatorum. Beda, Monacho Sangallensi lib. 1. de Carolo M. cap. 2. Peritissimus post sanctum Gregorium Tractator. S. Eulogius, Alvaro Cordubensi in ejus Vita n. 10. Tractator peritissimus et dictator. Origenes, Sidonio lib. 2. Epist. 9. Scaevus cavendusque Tractator, Sulpitio Severo Dial. 1. cap. 3. Tractator sacrarum Literarum peritissimus. Ecclesiastici Tractatores, apud Vigilium Tapsensem lib. 5. contra Eutychem. Adde Auctorem Praedestinati pag. 36. 82. etc. Mitto, quae alii de hac voce observarunt, Juretus, Savaro, Sirmondus, Jacobus Gothofredus, Joan. Filesacus, Baluzius, et alii.