Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRACTATOR

TRACTATOR,⁵ Arbiter, conciliator: idem etiam forte qui Conservator. Vide in hac voce. Litterae Johannis Fr. Regis ann. 1356. tom. 4. Ordinat. pag. 178: Nec tamen nostre intencionis existit, quod per hoc antique consuetudini, per quam dicti Decanus et Capitulum asserunt se habere debere in dicta nostra curia Tractatores, etc. Quae sic Gallice utcumque redduntur in Litteris Caroli V. ann. 1367. tom. 5. earumd. Ordin. pag. 26: Et toute-voyes n'est pas nostre entente, que pour cause de noz presens don, grace et octroy, aucun prejudice soit fait, ou puisse estre mis de present, ne pour le temps à venir, aux autres privileges anciens de ladicte Eglise, par lesquelz lesdiz Doïen et Chapitre ne sont tenuz de plaidier audit Parlement, fors comme pardevant Traicteurs de leurs causes. Traicteurs esleuz, in aliis ejusd. Reg. Litteris ann. 1372. ibid. pag. 516. Traiteur moyen apertius dicitur in Litteris AEgidii Episc. Tuscul. Cardin. ann. 1376. e Bibl. Reg.: Puisque je estoye Traiteur moyen, il me convenoit essayer de mouvoir plusieurs voyes, afin de procurer l'acort d'une partie et d'autres.

Interdum et Judex delegatus a rege, vulgo Commissaire. Chartul. eccl. Carnot.: De querelis episcopi et capituli contra comitem consuevit rex committere Tractatores, qui ex parte sua querelas inter eos et discordias amicabiliter pacificarent. Ibidem: Clausuram claustri quam faciebant canonici, comes impedire voluit: sed post inquestam per Commissarios ex parte regis propter hoc Carnotum destinatos factam, fuerunt fundamenta reperta et clausura facta, contradictione dicti comitis non obstante. Rursum: Omnem justitiam in omnibus exercuerent episcopi et capitulum in terris suis, absque eo quod ad comites vel ballivos regios appellaretur ab eis: sed si fuisset controversia, rex per se vel per nuntios et speciales Commissarios negotium matura deliberatione in se suscipiens advocabat. Nostris Traicteur. Charta ann. 1312. ex Tabul. episc. Carnot.: Erart de Tyenges,...... Pierre Honnovre,... Geffroy de Foucheis,... et Renaut de la Broce, Traicteurs des contens meus entre les gens de noble prince et puissant monseigneur Challes, fils de roy de France, conte de Chartres d'une part, et R. P. en J. C. l'evesque de Chartres d'autre. Traiteur, Qui negotia principum tractat, apud Froissart. 1. vol. cap. 64: Si se devoient assembler ces appointeurs en une chappelle.... Le jour ordonné, après la messe et après boire, ces Traiteurs vindrent ensemble, etc.

Tractator Pacis, AEdilis, scabinus, qui pacem inter cives tuetur, idem qui Paciarius. Vide in Pax. Transactio inter Dominum et incolas de Mazalguis ann. 1501. e Schedis Praes. de Mazaugues: Licitum sit.... annis singulis creare unum vel duos Tractatores pacis.

Tractator Venditionis, Cui cura erat vendendi res ad dominum pertinentes. Charta Ludovici Regis Fr. ann. 1484. apud Baluz. tom. 1. Hist. Arvern. pag. 231: Ac dicti ipsius Comitis servitores ac dictarum venditionum Tractatores ad requestam dicti Morinoti in vino rubeo ipsius Comitis vinum album loco aquae pluries posuerant seu miscuerant.