Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRACTATUS

TRACTATUS, Ὁμιλία, Collatio, praesertim de rebus sacris, praeterea concio Episcopi vel Sacerdotis ad populum. Acta Numidarum Martyr. apud Surium 1. Maii, et Baron. ann. 262. n. 39: Horum tanta charitas fuit, et tanta dilectio, ut licet taciti possent jam devotae et obsignatae virtutis exemplis fidem fraternitatis extruere; tamen ad stabilitatem perseverantiae latius consulentes, pectoribus nostris rorem Tractatus salutaris infunderent: neque enim tacere poterant, qui Dei sermonem videbant. Nec mirum si paucis illis diebus tam large nostrum omnium mentes eorum Tractatus salubris animavit in quibus jam Christus, micante gratia de proxima passione fulgebat. S. Cyprian. de Opere et Eleem.: Quales nunc in Ecclesia quosdam videmus quorum praeclusae aures, et corda caeca nullum de spiritualibus monitis lumen admittunt, de quibus mirari non oportet, quod contemnant in Tractatibus servum, quando a talibus Dominum videamus esse contemptum. Adde eumdem Epist. 78. et Optatum lib. 4. et 5. Ambrosium in Ep. 14. Gaudentium Brixiensem, etc. Tractatus populares, quos Graeci Homilias vocant, inquit S. Augustinus in Epist. 4. ad Quodvultdeum, praefixa lib. de Haeresib. et Victorem Vit. lib. 1. Populares sermones Ecclesiastici, eidem Augustino lib. 1. Retract. cap. 22. et serm. 20. de Diversis cap. 7. Chronic. Reichersperg. ann. 436. de eodem S. Augustino: Usque ad illud tempus 232. confecerat libros, exceptis innumerabilibus Epistolis, et homeliis, et aliis Tractatibus popularibus. Vide Petrum Chrysologum serm. 36. initio. In Concilio Laodiceno can. 19. ὁμιλίας ἐπισϰόπων, Tractatus Episcoporum, vertit Isidorus Mercator. In Capitul. Caroli M. lib. 1. cap. 73. al. 78. Soli Canonici libri, et Catholici Tractatus, et Sanctorum authoritates et dicta legi et tradi jubentur. Ita Tractare, pro Scripturas sacras exponere, usurpat, lib. 1. Sacrament. Eccles. Roman. cap. 33. semel ac iterum. Vide Tractator 2.