Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRACTATUS

TRACTATUS,³ Consilia Episcoporum, in quibus de rebus Ecclesiasticis tractatur, disceptatur. Tractatus Nicaenus, non semel apud S. Hilarium in Fragmentis. S. Ambrosius Ep. 13: Hoc scriptum est in Ariminensi Synodo; meritoque Concilium illud exhorreo, sequens Tractatum Concilii Nicaeni, a quo me nec mors nec gladius poterit separare. Infra: Si Tractandum est, Tractare in Ecclesia didici, quod fecerunt patres mei. Ita etiam Tractatum Concilii Nicaeni dixit Vigilius Tapsensis lib. 1. contra Palladium pag. 498. et Tractatum plenum, quem ibidem Concilium plenum vocat. Codex Canonum Ecclesiae Africanae cap. 47: Περὶ τῆς πίστεως γὰρ τοῦ ἐν Νιϰαίᾳ τραϰτάτου ἠϰούσαμεν. Epistola Clericorum Italiae directa Legatis Gallor. ann. 552: Usque ad universalis Concilii Tractatum. Epistola Synodalis Concilii Aurelian. I: Quia tanta ad religionis Catholicae cultum gloriosae fidei cura vos excitat, ut sacerdotalis mentis affectu Sacerdotes de rebus necessariis Tractaturos in unum colligi jusseritis, etc. Tractatus, ac deliberatio Synodi, apud Facundum Hermianensem lib. 1. cap. 5. Synodalis Tractatus, in Epist. Leonis I. PP. ad Flavian. CP. et apud Marbodum Diac. in Vita S. Licinii Episc. Andeg. Tractatus Ecclesiasticus, in Epist. 9. Gelasii I. PP. Lex 15. Cod. Th. de Episcop. etc. (16,2.): In Ariminensi Synodo super Ecclesiarum et Clericorum privilegiis Tractatu habito, etc. Hlotharii Imp. Epistola ad Leonem IV. PP: Observantes, ut si ipse ratum esse decerneret, ex suo latere viros idoneos destinaret, quia una cum Episcoporum ipsius provinciae Tractatu, causam utriusque inquirere, et canonice definire valerent. Praefatio Concilii Wormaciensis ann. 868: Dum.... apud Wormaciam.... convenissemus, ut de quibusdam Ecclesiasticis utilitatibus communis a nobis Tractatus ageretur, etc. Concilium Romanum ann. 904. cap. 2: Quatenus cum ad Synodum convenerint, libere cis Tractare et statuere liceat, quae Sanctorum Patrum canonica censura decrevit. Concilium Trosleianum ann. 909. in Praef.: De statu sanctae Ecclesiae ac totius regni utilitate Tractaturi. Adde Conc. Confluent. ann. 922. cap. 1.

Tractatus, Congregatio, Conventus Monachorum in capitulo congregatorum. Charta ann. 1232. ex Chartul. Campaniae fol. 194. col. 2: Conventus Latiniaci post cessionem Gaufridi quondam Abbatis Latiniaci Tractatum habuerat de electione Abbatis..... Conventus Latiniaci vacante monasterio antequam Tractatum habeat de eligendo Abbatem, etc.