Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRACTATUS

TRACTATUS,⁴ Epistola, quam Pontifex recens electus ad alios Pontifices mittebat, fidei suae testis, quam Synodicam appellabant, ut in hac voce docemus. Auctor Praedestinati lib. 1. haeresi 89: Consuetudo est namque, ut unum Tractatum suum Episcopus Alexandrinus mittat ad Constantinopolim, qui recitetur in Pascha, et Tractatum suum Constantinopolites, qui Alexandriae recitetur. In Tractatu suo Constantinopolites Nestorius scripsit, Mariam non esse Theotocon, sed Christotocon, etc.