Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRACTO

TRACTO,³ (TRACTARE) Disserere. Servius: Xenocrates primus Philosophiae scholam aperuit, cum antea in porticibus Philosophi Tractarent. Vide 2. leg. Cod. Th. de his, qui super religione contendunt (16, 4.), et infra in Tractator 2. et Tractatus 3. Vita S. Eugenii Episc. tom. 3. Julii pag. 496: Liberum arbitrium habeant in Ecclesiis suis, quibus voluerint linguis, populo Tractare, id est, Concionari, exponere, explicare disserendo; qua etiam notione Prudentius in Agone Cypriani: Disserit, eloquitur, Tractat, docet, instruit, etc.