Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRACTO

TRACTO,⁷ (TRACTARE) Differre, in longum trahere, ut recte interpretari videntur docti Editores ad Mirac. S. Germ. Autiss. tom. 7. Jul. pag. 283. col. 1: Si quid Deo vovistis, incunctanter absolvite, memores ruinam esse homini post vota Tractare. Ubi Labbeus legit, Retractare.