Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRADO

TRADO, (TRADERE) Prodere, Gall. Trahir. Passim usurpat vetus Interpres Evangeliorum, ubi de Juda proditore, pro Graeco παραδοῦναι. Hinc Sedulius Acrost. Christi v. 74: Tunc ille Judas carnifex, Ausus magistrum Tradere, etc. Vita S. Hugonis Abbat. Bonae-vallis, tom. 1. Aprilis pag. 47: Miles unus perfidus et dolosus, qui eodem anno duo castella Tradiderat et destruxerat.

Tradimentum, Proditio, in Charta ann. 1190. in v. Raptus laudata. Vetus membrana apud Ludewig. tom. 8. Reliq. MSS. pag. 244: Tradimentum cum civibus Fribergensibus fecit, ita quod promissis privilegiis et libertatibus imperialibus cives Fribergenses dolo circumvenit... Quod cum cives tunc Traditores Regi promisissent, etc. Regimina Paduae ad ann. 1279. apud Murator. tom. 8. col. 424: Fuit factum Tradimentum, quando Bartholomaeus et Ansedisius fratres de Schinellis fuerunt de Padua forbanniti. Adde col. 429. Chronicon Parm. ad ann. 1284. tom. 9. ejusdem Muratorii col. 805. Epistolam cujusdam Cartusiani apud Marten. tom. 2. Anecd. col. 1635. Statuta Pallavicinia lib. 2. cap. 25.

Traditio, Proditio, Gall. Trahison, apud Simeonem Dunelm. ann. 1088. 1096. Radulphum de Diceto ann. 1190. et alios non semel. Leges Alfonsinae part. 6. tit. 2. lege 1: Laesae Majestatis crimen, tanto quiere dezir en Romance come yerro de Traycion, que faze omo contra la persona del Rey.

Traditor, Proditor, Gall. Traitre. Tacitus lib. 1: Quin potius interfecto Traditore, fortunam virtutemque suam malo omine exolverent. Hugo Flaviniacensis in Chron. pag. 163: Regebat tunc Ecclesiam (Remensem) Arnulfus Lotharii Regis, qui quintus a Karolo Calvo fuit, filius, qui Traditor cognominatus est ob id, quia civitatem patruo suo Karolo reddidit, cum doleret regnum alienae stirpi datum, et suae praereptum. Ita etiam usurpant Leges Edwardi Confess. cap. 19. Thwroczius non uno loco, et alii passim. MS.: Nus ne m'osoit du Trahitor Riens nule dire for amor.

Traditiosus, Proditorius, in Vita B. Caroli Boni n. 91. tom. 1. Martii pag. 200.