Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRAHO

TRAHO, (TRAHERE) Rapere. Lex Salica tit. 14: Si puer Regis vel litus ingenuam foeminam Traxerit, de vita componat. Marculf. lib. 2. form. 16: Si aliquis puellam invitam Traxerit, etc. Form. 29: Si servus ingenuam Trahit. Libertates urbis Vasatensis: Quicunque alium percusserit, vel Traxerit, pugno vel palma, vel pede, irato animo, sanguine non interveniente, etc.

Eccardo Trahere his in locis idem est quod Insidiose decipere, turpiter fallere, dolose seducere, quo sensu Galli suum Trahir usurpant, a Trahere formatum, metaphora, ut credit, ab aucupibus desumta, a quibus aves allectae improviso retibus attractis capiuntur. Tum addit, Betriegen, Sax. Betregen, et Betrecken apud Germanos, a Trecken, Trahere, derivata, de fraudulenta actione adhiberi.

Nostris Fortraire, eadem notione. Privil. Judaeor. ann. 1360. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 494. art. 20: Lesquelles choses pourroient estre dictes emblées ou Fortraittes par lesdis Juis, etc. Maxime vero Fortraire et Fourtraire dixerunt nostrates eodem sensu, quo Trahere ex Lege Salica exponit Eccardus, nimirum pro Insidiose decipere, turpiter fallere, dolose seducere; praesertim ubi de uxore seducenda atque a viro suo detrahenda agitur; quod verbi Fortraire vis propria est, quasi Foras trahere. Lit. remiss. ann. 1377. in Reg. 111. Chartoph. reg. ch. 192: Jehan Rochié.... par ses fausses inductions, illusions et fraudes eust Fourtrait et osté audit Vincent Garnier sa femme espousée. Aliae ann. 1398. in Reg. 153. ch. 566: Le suppliant se feust trait par devers ledit curé en lui démonstrant que il n'avoit pas fait comme personne de bien d'avoir Fortraite saditte femme d'avec lui, elle qui estoit sa commere, en lui depriant que de ors en avant se voulsist déporter de plus aler ne fréquenter avecques elle. Stat. ann. 1384. tom. 7. earumd. Ordinat. pag. 100. art. 5: Que nul maistre dudit mestier ne Fortraie ou puist Fortraire l'apprentiz d'un autre maistre.