Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRAHO

TRAHO,¹ (TRAHERE) nude, pro Pulsare campanam. Consuet. MSS. monast. S. Crucis Burdeg. ante ann. 1305: Monachi debent facere Trahi Primam, et Trahuntur campanae usque ad finem talis officii. Stat. colleg. S. Cathar. Tolos. ann. 1394. ex Cod. reg. 4223. fol. 180. v°: Ordinamus quod presbyteri et studentes, quando eampanella pro prandio vel coena Trahetur, statim ad prandium et coenam conveniant. Occurrit praeterea inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 10. col. 2.