Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRAHO

TRAHO,¹⁰ (TRAHERE) Aliquo contendere, Galli picunt Tirer vers un lieu, vers quelque endroit. Miracula S. Zitae, tom. 3. Aprilis pag. 525: Ad rumorem ipsius lupi Traxerunt et cucurrerunt multae gentes. Albertus Mussatus apud Murator. tom. 10. col. 361: Dubii ad portas Traxere, pauci muros conscendentes nonnullam repugnantiam ostendere. Pisani se Traxerunt ad terram, in Annal. Genuens. tom. 8. ejusd. Muratorii col. 373. Vide Trahere 2. Hinc

Trahere ad Arma, Ad arma ire, arma capere, Gall. Courir aux armes. Chron. Veron. ad ann. 1325. apud Murator. tom. 8. col. 644: Stipendiarii domini Canis ad arma Traxerant, etc. Et ad ann. 1334. col. 649: Bononienses ad arma Traxerunt contra D. Belframum Legatum Eccl. Rom.... et ipsum D. Legatum in castro Bononiae incluserunt, etc. Chron. Parm. ad ann. 1308. tom. 9. ejusd. Muratorii col. 871: Populus Parmae Traxit ad arma ad plateam Communis cridando, Vivat, vivat populus, etc.

Trahere in Causam, in Curiam, In jus vocare, ad tribunal adducere, in Capitulari Normannico apud D. Brussel tom. 1. de Usu feud. pag. 280. Traire en cause, in Litteris Caroli V. Reg. Franc. ann. 1370. tom. 5. Ordinat. pag. 377. art. 19. Traitier, eadem notione, in Litteris ejusd. Regis ann. 1370. ibid. pag. 368: Et sont lesdis marchans Traitiez pardevant nostre dit Chastelain et Officiers à Crecy. Traittier à amende, pro mulctam imponere, in Litteris ann. 1324. ibid. pag. 380.

Trahere in Consequentiam, Tirer à conséquence, Ad exemplum pertinere. Charta ann. 1224. ex Chartul. Campan. fol. 430. v°. col. 2: Nos vero ne hujusmodi quitatio possit Trahi in consequentiam praesentes litteras fieri fecimus et sigilli nostri munimine roborari.

Trahere in Partem. Vide Pars, pag. 183. col. 2.

Trahere Spatham. Vide in Spatha.