Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRAHO

TRAHO,² (TRAHERE) Alia notione, in eadem Lege Salica tit. 29. § 38: Si quis casam alienam sine permissu possessoris Traxerit, etc. Ubi edit. Heroldi tit. 27. § 31. Si quis per casam, etc. habet. Quo loco Wendel. Traxerit positum pro Iter fecerit, censet, quomodo dicimus: Tirer vers quelque lieu.

Eccardus vero, probata prima lectione e duobus MSS. Guelferbytanis, ubi omittitur per, Trahere probabilius interpretatur Destruere, disrumpere, disjicere, qua notione Barbaris usitatum fuit. S. Hieronymus Epist. 3. ad Heliodorum: Marcomanni Trahunt, vastant, rapiunt. Consuet. Marchiae Dumbarum ann. 1325. art. 24: Si aliquis homo scindit vel Trahit, (i. evellit, extirpat) aliquam arborem...... tenetur domino..... de lx. sol. Vienn.