Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRAHO

TRAHO,³ (TRAHERE) Jaculari, nostris Tirer, traire. Otto Morena pag. 51: Ac super ipsum castellum fortiter diu noctuque Trahere non cessaverunt. Galbert. in Vita Caroli Com. Flandr. cap. 7: Non cessabant Trahere sagittis. Adde cap. 13. n. 96. Robertus Monac. lib. 3. Hist. Hieros.: Turcorum nempe consuetudo est, ut retro confugiant Tractis sagittis, etc. Guido de Vigevano de Modo expugnandi T. S. cap. 13: Et super ipso carro poterit fieri manganela quae Trahet ubique lapides et rothecas. Adde Hist. Cortus. lib. 7. cap. 20. et Annal. Genuens. ad ann. 1244. tom. 6. Murator. col. 509.

Unde Estre trait, Sagitta vulnerari, in Lit. remiss. ann. 1389. ex Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 140: Dannye se retournant fu Trait d'une flesche parmi le corps et son cheval aussi, dont il tomba à terre.

Trahere Lapidem, Jactare, Gall. Jetter. Lit. remiss. ann. 1454. in Reg. 191. Chartoph. reg. ch. 70: Dictus Latapia Traxit unum magnum Iapidem adversus supplicantem.