Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRAHO

TRAHO,⁶ (TRAHERE) nude, vel Trahere per equos, Reum quadratim discindere, dilaniare, Gall. Tirer à quatre chevaux. Processus Comitis Lancast. ann. 1322. apud Rymer. tom. 3. pag. 939: Thomas Comes non Trahatur neque suspendatur; sed quod executio tantummodo fiat super ipsum Thomam Comitem, quod decapitetur. Litterae ann. 1323. tom. 4. pag. 20: Cum..... per equos Tracti et....... suspensi fuissent.