Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRAHO

TRAHO,⁹ (TRAHERE) Introducere, intromittere, Gall. Introduire. Ripalta in Annal. Placent. ad annum 1443. apud Murator. tom. 20. col. 878: Die 6. dicti mensis (Junii) ipse Annibal in Bononiam Tractus fuit hora prima noctis, hora vero quinta dictae noctis Bononiam cepit, et captivum fecit magnificum Franciscum Pizzininum.