Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRANSCENDO

TRANSCENDO, (TRANSCENDERE) Praeceptum transgredi. Conventus apud Andelaum, apud Gregor. Turones lib. 9. cap. 20: Si qua pars praesentia statuta sub quacunque calliditate tempore quocunque Transcenderit. Vitae Patrum Emerit. tom. 2. Concil. Hispan. pag. 646. col. 2: Ite et implete praeceptum Domini: quod semel datum est, nequaquam Transcendi potest. Etiam legitur in Cod. Theod. lib. 6. tit. 4. leg. 22.