Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRANSITORIUM

TRANSITORIUM,² Pars liturgiae sacrae, in Ordine eccl. Ambros. Mediol. ann. circ. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 893. ubi de Feria v. hebdom. S.: Missa vero ordine suo agatur, usque dum diaconus dicit: Offerte vobis pacem, et tamen non dicat et archiepiscopus non det pacem ministris. Transitorium: Tristis est anima mea usque ad mortem: Tunc archiepiscopus communicet cum clero et populo. Sic missa compleatur secundum morem. Ibid. col. 899. ubi de die Paschae: In ultimo vero officii Paschae canitur Alleluia. Transitorium vero canit chorus, magistro lectorum incipiente, reiterando cum Gloria. Occurrit rursum ibid. col. 905. Vide Transitus 2.