Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARTICULUS

ARTICULUS, Libellus supplex expostulationis ad judicem, Gall. RequĂȘte plaintive, Plainte. Vox fori Ecclesiastici apud Anglos. W. Kennet. Antiquit. Ambrosden. pag. 344: Possint eos et eorum successores per omnem censuram Ecclesiasticam ad omnium et singulorum praemissorum observationem absque Articuli seu libelli petitione, et quocumque strepitu judiciali compellere.

Articuleur dici videtur, qui ejusmodi libellos componebat, in Charta ann. 1403. tom. 2. Hist. Leod. pag. 437: Item que semblablement (la taxe pour leurs salaires) soit observeit, tant aux sentenchiers, comme aux Articuleurs, notaires, auditeurs et appariteurs desdites courts.

Articuli Coronae, Conclusiones, definitiones Curiae seu Camerae Coronatoris. Litterae Henrici IV. ann. 1409. apud Rymer. tom. 8. pag. 573: Et totius Comitatus similiter recordatur quod omnes Episcopi Dunelmenses, a tempore quo non exstat memoria, continue venire solebant, per Ballivos suos obviam praefatis Justiciariis itinerantibus hic, in primo ingressu suo in istum Comitatum ad aliquem praedictorum trium locorum, et ibi petere Articulos Coronae in forma praedicta. Vide Coronator et Placita Coronae.

Articuli Cleri, apud Anglos, certa sunt statuta de causis personisque Clericorum condita, anno Edwardi II. nono, et Edwardi III. decimo quarto, juxta Th. Blount in Nomolexico ad vocem Articles of Clery.