Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARTICULUS

ARTICULUS,³ Circulus, in quo scilicet inscriptio monetarum ponitur. Charta pro institutione monetarii ann. 1368. ex Cod. reg. 5187. fol. 74. r°: Dicto magistro (monetarum) concedimus, quod ipse dictas monetas... possit facere fieri... cum omnibus signis, signaculis seu caracteribus quae sibi placuerint,... dum tamen in dictis monetis sit scriptum in Articulo: Prima sedes Galliarum.