Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRICESIMA

TRICESIMA, Thesaurus Regis Angliae, ut patet ex Praecepto Henrici III. ann. 1238. dato Fratri Hugoni de Stocton et Ricardo Renger et sociis suis, custodibus Tricesimae suae in Turri London. apud Rymer. tom. 1. pag. 380. ubi legitur: Praecipimus vobis quod de denariis, quos habetis in custodia vestra de eadem Tricesima, sine dilatione faciatis habere Imperatori CP. vel Flemento Militi suo, praesentium latori, 500. libras, de dono nostro. Porro notum est ex superius dictis in voce Templarii Thesaurum regium apud Anglos Templariis commissum fuisse: qua vero ex causa ita appelletur doceant nos Angli.