Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRICESIMUS

TRICESIMUS, et Annalis nuptiarum dies, olim cultus a Christianis in Ecclesia per Missae sacrificium, in cujus Canone addebatur pecularis oratio, quam describit liber 3. Sacramentor. Eccles. Roman. cap. 52. etc. Menardus in libro Sacrament. ex Codice Remensi pag. 286: Hanc igitur oblationem, Domine, famulorum tuorum, quam tibi offerunt ob diem Tricesimum conjunctionis suae, vel annalem, quo die eos jugali vinculo sociare dignatus es, placatus suscipias, deprecamur, etc.