Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRIGINTA

TRIGINTA, Charta Gaufr. de Meduana episc. Andegav. ann. 1097: Querela erat inter canonicos (S. Mauritii) de parvo numero canonicorum vel monachorum, et quod numerus iste odibilis erat et refutandus, et in nulla ecclesia erat praeter istam, et quod etiam laici per hunc numerum neque emere vel vendere aliquid audeant, quoniam sanctissimum Domini corpus Triginta, ut legitur, argenteis a Juda traditore venditum fuit, etc. Mirandum certe argumentum, ut expungatur numerus Triginta.