Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TUNC

TUNC Temporis, Dicitur de iis, qui Chartis testes aderant iisque subscribebant; qui usus obtinuit xi. saeculo et sequentibus. Charta ann. 1093. tom. 5. Annal. Bened. pag. 309. num. 55: Ego Hugo episcopus Tunc temporis et cancellarius scripsi et subscripsi. Consule novum Tract. diplom. tom. 4. pag. 573.